De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. usque adeo falsae rationi vera videtur
  2. res occurrere et effugium praecludere eunti
  3. ancipitique refutatu convincere falsum.
  4. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  5. et membratim vitalem deperdere sensum;
  6. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  7. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  8. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  9. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  10. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  11. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  12. introsum trahere et partis conducere in unum
  13. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  14. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  15. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  16. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  17. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  18. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  19. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  20. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  21. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  22. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  23. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  24. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  25. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  26. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  27. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  28. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  29. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  30. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  31. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  32. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  33. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  34. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  35. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  36. Denique corporis atque animi vivata potestas
  37. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  38. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  39. sola potest animi per se natura nec autem
  40. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  41. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  42. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  43. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  44. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  45. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  46. nec magnis intervallis primordia possunt
  47. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  48. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  49. haut possunt post mortem eiecta moveri
  50. propterea quia non simili ratione tenentur;
  51. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  52. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  53. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  54. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  55. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  56. dissolui sensus animi fateare necessest
  57. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  58. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  59. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  60. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  61. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  62. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  63. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  64. fundamenta foras manant animaeque per artus
  65. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  66. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  67. dispertitam animae naturam exisse per artus
  68. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  69. quam prolapsa foras enaret in auras.
  70. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  71. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  72. ire anima ac toto solui de corpore tota
  73. et quasi supremo languescere tempore voltus
  74. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  75. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  76. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  77. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  78. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  79. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  80. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  81. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  82. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  83. non modo non omnem possit durare per aevom,
  84. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  85. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  86. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  87. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  88. verum deficere in certa regione locatam;
  89. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  90. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  91. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  92. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  93. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  94. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  95. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  96. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  97. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  98. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  99. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  100. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  101. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  102. Praeterea si inmortalis natura animaist
  103. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  104. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  105. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  106. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  107. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  108. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  109. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  110. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  111. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  112. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  113. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  114. si subito medium celeri praeciderit ictu
  115. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  116. dispertita procul dubio quoque vis animai
  117. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  118. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  119. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  120. falciferos memorant currus abscidere membra
  121. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  122. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  123. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  124. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  125. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  126. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  127. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  128. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  129. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  130. inde alius conatur adempto surgere crure,
  131. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  132. et caput abscisum calido viventeque trunco
  133. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  134. donec reliquias animai reddidit omnes.
  135. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  136. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  137. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  138. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  139. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  140. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  141. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  142. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  143. particulis animas? at ea ratione sequetur
  144. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  145. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  146. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  147. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  148. Praeterea si inmortalis natura animai
  149. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  150. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  151. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  152. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  153. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  154. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  155. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  156. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  157. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  158. inferri solitast animi vivata potestas
  159. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  160. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  161. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  162. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  163. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  164. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  165. expertis animas nec leti lege solutas;
  166. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  167. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  168. quod fieri totum contra manifesta docet res
  169. ita conexa est per venas viscera nervos
  170. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  171. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  172. et lapis oppressus subitis e frugibus
  173. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  174. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  175. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  176. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  177. permanare animam nobis per membra solere,
  178. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  179. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  180. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  181. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  182. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  183. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  184. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  185. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  186. particulae quibus haec animi natura creatur,
  187. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  188. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  189. quapropter neque natali privata videtur
  190. esse die natura animae nec funeris expers.
  191. Semina praeterea linquontur necne animai
  192. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  193. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  194. partibus amissis quoniam libata recessit.
  195. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  196. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  197. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  198. expirant atque unde animantum copia tanta
  199. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  200. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  201. vermibus et privas in corpora posse venire
  202. credis nec reputas cur milia multa animarum
  203. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  204. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  205. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  206. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  207. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  208. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  209. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  210. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  211. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  212. et mala multa animus contage fungitur eius.
  213. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  214. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  215. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  216. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  217. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  218. conexae neque consensu contagia fient.
  219. Denique cur acris violentia triste leonum
  220. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  221. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  222. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  223. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  224. si non, certa suo quia semine seminioque
  225. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  226. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  227. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  228. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  229. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  230. accipiter fugiens veniente columba,
  231. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  232. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  233. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  234. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  235. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  236. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  237. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  238. sin animas hominum dicent in corpora semper
  239. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  240. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  241. si non, certa suo quia semine seminioque
  242. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  243. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  244. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  245. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  246. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  247. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  248. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  249. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  250. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  251. an metuit conclusa manere in corpore putri
  252. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  253. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  254. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  255. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  256. expectare immortalis mortalia membra
  257. innumero numero certareque praeproperanter
  258. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  259. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  260. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  261. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  262. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  263. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  264. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  265. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  266. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  267. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  268. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  269. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  270. posset et innasci quavis in parte soleret,
  271. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  272. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  273. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  274. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  275. totum posse extra corpus durare genique.
  276. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  277. confiteare animam distractam in corpore toto.
  278. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  279. consentire putare et fungi mutua posse
  280. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  281. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  282. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  283. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  284. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  285. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  286. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  287. dissociare intus partis, ut materiai
  288. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  289. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  290. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  291. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  292. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  293. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  294. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  295. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  296. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  297. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  298. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  299. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  300. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  301. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  302. ---
  303. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  304. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  305. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  306. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  307. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  308. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  309. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  310. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  311. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  312. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  313. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  314. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  315. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  316. omnibus humanis esset terraque marique,
  317. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  318. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  319. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  320. accidere omnino poterit sensumque movere,
  321. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  322. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  323. distractast animi natura animaeque potestas,
  324. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  325. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  326. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  327. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  328. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  329. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  330. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  331. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  332. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  333. nam cum respicias inmensi temporis omne
  334. praeteritum spatium, tum motus materiai
  335. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  336. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  337. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  338. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  339. inter enim iectast vitai pausa vageque
  340. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  341. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  342. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  343. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  344. illum cui possint incommoda conciliari,
  345. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  346. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  347. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  348. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  349. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  350. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  351. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  352. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  353. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  354. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  355. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  356. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  357. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  358. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  359. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  360. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  361. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  362. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  363. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  364. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  365. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  366. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  367. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  368. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  369. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  370. aut in melle situm suffocari atque rigere
  371. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  372. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  373. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  374. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  375. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  376. non poteris factis florentibus esse tuisque
  377. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  378. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  379. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  380. iam desiderium rerum super insidet una.'
  381. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  382. dissoluant animi magno se angore metuque.
  383. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  384. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  385. at nos horrifico cinefactum te prope busto