De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  2. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  3. usque adeo falsae rationi vera videtur
  4. res occurrere et effugium praecludere eunti
  5. ancipitique refutatu convincere falsum.
  6. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  7. et membratim vitalem deperdere sensum;
  8. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  9. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  10. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  11. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  12. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  13. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  14. introsum trahere et partis conducere in unum
  15. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  16. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  17. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  18. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  19. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  20. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  21. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  22. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  23. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  24. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  25. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  26. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  27. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  28. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  29. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  30. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  31. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  32. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  33. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  34. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  35. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  36. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  37. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  38. Denique corporis atque animi vivata potestas
  39. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  40. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  41. sola potest animi per se natura nec autem
  42. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  43. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  44. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  45. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  46. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  47. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  48. nec magnis intervallis primordia possunt
  49. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  50. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  51. haut possunt post mortem eiecta moveri
  52. propterea quia non simili ratione tenentur;
  53. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  54. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  55. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  56. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  57. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  58. dissolui sensus animi fateare necessest
  59. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  60. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  61. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  62. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  63. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  64. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  65. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  66. fundamenta foras manant animaeque per artus
  67. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  68. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  69. dispertitam animae naturam exisse per artus
  70. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  71. quam prolapsa foras enaret in auras.
  72. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  73. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  74. ire anima ac toto solui de corpore tota
  75. et quasi supremo languescere tempore voltus
  76. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  77. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  78. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  79. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  80. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  81. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  82. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  83. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  84. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  85. non modo non omnem possit durare per aevom,
  86. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  87. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  88. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  89. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  90. verum deficere in certa regione locatam;
  91. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  92. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  93. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  94. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  95. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  96. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  97. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  98. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  99. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  100. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  101. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  102. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  103. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  104. Praeterea si inmortalis natura animaist
  105. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  106. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  107. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  108. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  109. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  110. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  111. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  112. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  113. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  114. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  115. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  116. si subito medium celeri praeciderit ictu
  117. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  118. dispertita procul dubio quoque vis animai
  119. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  120. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  121. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  122. falciferos memorant currus abscidere membra
  123. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  124. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  125. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  126. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  127. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  128. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  129. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  130. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  131. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  132. inde alius conatur adempto surgere crure,
  133. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  134. et caput abscisum calido viventeque trunco
  135. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  136. donec reliquias animai reddidit omnes.
  137. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  138. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  139. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  140. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  141. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  142. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  143. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  144. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  145. particulis animas? at ea ratione sequetur
  146. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  147. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  148. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  149. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  150. Praeterea si inmortalis natura animai
  151. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  152. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  153. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  154. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  155. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  156. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  157. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  158. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  159. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  160. inferri solitast animi vivata potestas
  161. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  162. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  163. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  164. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  165. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  166. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  167. expertis animas nec leti lege solutas;
  168. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  169. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  170. quod fieri totum contra manifesta docet res
  171. ita conexa est per venas viscera nervos
  172. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  173. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  174. et lapis oppressus subitis e frugibus
  175. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  176. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  177. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  178. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  179. permanare animam nobis per membra solere,
  180. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  181. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  182. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  183. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  184. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  185. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  186. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  187. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  188. particulae quibus haec animi natura creatur,
  189. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  190. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  191. quapropter neque natali privata videtur
  192. esse die natura animae nec funeris expers.
  193. Semina praeterea linquontur necne animai
  194. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  195. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  196. partibus amissis quoniam libata recessit.
  197. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  198. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  199. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  200. expirant atque unde animantum copia tanta
  201. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  202. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  203. vermibus et privas in corpora posse venire
  204. credis nec reputas cur milia multa animarum
  205. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  206. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  207. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  208. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  209. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  210. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  211. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  212. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  213. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  214. et mala multa animus contage fungitur eius.
  215. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  216. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  217. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  218. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  219. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  220. conexae neque consensu contagia fient.
  221. Denique cur acris violentia triste leonum
  222. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  223. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  224. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  225. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  226. si non, certa suo quia semine seminioque
  227. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  228. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  229. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  230. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  231. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  232. accipiter fugiens veniente columba,
  233. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  234. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  235. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  236. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  237. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  238. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  239. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  240. sin animas hominum dicent in corpora semper
  241. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  242. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  243. si non, certa suo quia semine seminioque
  244. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  245. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  246. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  247. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  248. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  249. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  250. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  251. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  252. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  253. an metuit conclusa manere in corpore putri
  254. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  255. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  256. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum