De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum validis ventis aetatem degere posse?
  2. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  3. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  4. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  5. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  6. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  7. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  8. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  9. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  10. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  11. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  12. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  13. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  14. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  15. usque adeo falsae rationi vera videtur
  16. res occurrere et effugium praecludere eunti
  17. ancipitique refutatu convincere falsum.
  18. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  19. et membratim vitalem deperdere sensum;
  20. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  21. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  22. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  23. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  24. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  25. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  26. introsum trahere et partis conducere in unum
  27. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  28. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  29. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  30. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  31. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  32. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  33. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  34. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  35. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  36. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  37. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  38. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  39. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  40. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  41. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  42. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  43. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  44. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  45. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  46. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  47. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  48. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  49. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  50. Denique corporis atque animi vivata potestas
  51. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  52. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  53. sola potest animi per se natura nec autem
  54. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  55. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  56. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  57. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  58. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  59. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  60. nec magnis intervallis primordia possunt
  61. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  62. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  63. haut possunt post mortem eiecta moveri
  64. propterea quia non simili ratione tenentur;
  65. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  66. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  67. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  68. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  69. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  70. dissolui sensus animi fateare necessest
  71. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  72. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  73. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  74. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  75. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  76. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  77. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  78. fundamenta foras manant animaeque per artus
  79. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  80. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  81. dispertitam animae naturam exisse per artus
  82. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  83. quam prolapsa foras enaret in auras.
  84. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  85. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  86. ire anima ac toto solui de corpore tota
  87. et quasi supremo languescere tempore voltus
  88. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  89. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  90. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  91. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  92. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  93. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  94. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  95. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  96. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  97. non modo non omnem possit durare per aevom,
  98. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  99. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  100. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  101. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  102. verum deficere in certa regione locatam;
  103. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  104. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  105. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  106. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  107. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  108. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  109. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  110. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  111. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  112. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  113. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  114. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  115. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  116. Praeterea si inmortalis natura animaist
  117. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  118. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  119. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  120. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  121. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  122. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  123. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  124. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  125. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  126. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  127. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  128. si subito medium celeri praeciderit ictu
  129. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  130. dispertita procul dubio quoque vis animai
  131. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  132. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  133. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  134. falciferos memorant currus abscidere membra
  135. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  136. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  137. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  138. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  139. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  140. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  141. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  142. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  143. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  144. inde alius conatur adempto surgere crure,
  145. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  146. et caput abscisum calido viventeque trunco
  147. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  148. donec reliquias animai reddidit omnes.
  149. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  150. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  151. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  152. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  153. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  154. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  155. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  156. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  157. particulis animas? at ea ratione sequetur
  158. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  159. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  160. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  161. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  162. Praeterea si inmortalis natura animai
  163. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  164. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  165. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  166. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  167. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  168. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  169. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  170. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  171. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  172. inferri solitast animi vivata potestas
  173. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  174. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  175. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  176. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  177. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  178. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  179. expertis animas nec leti lege solutas;
  180. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  181. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  182. quod fieri totum contra manifesta docet res
  183. ita conexa est per venas viscera nervos
  184. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  185. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  186. et lapis oppressus subitis e frugibus
  187. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  188. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  189. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  190. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  191. permanare animam nobis per membra solere,
  192. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  193. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  194. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  195. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  196. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  197. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  198. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  199. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  200. particulae quibus haec animi natura creatur,
  201. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  202. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  203. quapropter neque natali privata videtur
  204. esse die natura animae nec funeris expers.
  205. Semina praeterea linquontur necne animai
  206. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  207. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  208. partibus amissis quoniam libata recessit.
  209. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  210. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  211. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  212. expirant atque unde animantum copia tanta
  213. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  214. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  215. vermibus et privas in corpora posse venire
  216. credis nec reputas cur milia multa animarum
  217. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  218. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  219. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  220. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  221. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  222. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  223. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  224. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  225. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  226. et mala multa animus contage fungitur eius.
  227. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  228. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  229. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  230. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  231. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  232. conexae neque consensu contagia fient.
  233. Denique cur acris violentia triste leonum
  234. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  235. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  236. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  237. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  238. si non, certa suo quia semine seminioque
  239. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  240. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  241. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  242. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  243. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  244. accipiter fugiens veniente columba,
  245. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  246. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  247. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  248. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  249. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  250. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  251. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  252. sin animas hominum dicent in corpora semper
  253. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  254. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  255. si non, certa suo quia semine seminioque
  256. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  257. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  258. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  259. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  260. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  261. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  262. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  263. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  264. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  265. an metuit conclusa manere in corpore putri
  266. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  267. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  268. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  269. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  270. expectare immortalis mortalia membra
  271. innumero numero certareque praeproperanter
  272. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  273. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  274. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  275. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  276. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  277. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  278. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  279. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  280. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  281. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  282. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  283. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  284. posset et innasci quavis in parte soleret,
  285. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  286. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  287. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  288. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  289. totum posse extra corpus durare genique.
  290. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  291. confiteare animam distractam in corpore toto.
  292. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  293. consentire putare et fungi mutua posse
  294. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  295. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  296. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  297. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  298. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  299. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  300. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  301. dissociare intus partis, ut materiai
  302. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  303. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  304. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  305. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  306. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  307. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  308. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  309. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  310. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  311. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  312. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  313. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  314. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  315. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  316. ---
  317. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  318. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  319. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  320. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  321. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  322. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  323. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  324. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  325. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  326. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  327. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  328. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  329. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  330. omnibus humanis esset terraque marique,
  331. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  332. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  333. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  334. accidere omnino poterit sensumque movere,
  335. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  336. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  337. distractast animi natura animaeque potestas,
  338. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  339. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  340. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  341. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  342. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  343. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  344. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  345. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  346. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  347. nam cum respicias inmensi temporis omne
  348. praeteritum spatium, tum motus materiai
  349. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  350. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  351. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  352. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  353. inter enim iectast vitai pausa vageque
  354. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  355. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  356. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  357. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  358. illum cui possint incommoda conciliari,
  359. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  360. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  361. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  362. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  363. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  364. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  365. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  366. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  367. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  368. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  369. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  370. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  371. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  372. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  373. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  374. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  375. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  376. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  377. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  378. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  379. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  380. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  381. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  382. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  383. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  384. aut in melle situm suffocari atque rigere
  385. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  386. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  387. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  388. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  389. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  390. non poteris factis florentibus esse tuisque
  391. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  392. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  393. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  394. iam desiderium rerum super insidet una.'
  395. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  396. dissoluant animi magno se angore metuque.
  397. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  398. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  399. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  400. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  401. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  402. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  403. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  404. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  405. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  406. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  407. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  408. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  409. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  410. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  411. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  412. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  413. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  414. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  415. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  416. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  417. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  418. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  419. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  420. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  421. maior enim turbae disiectus materiai
  422. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  423. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  424. Denique si vocem rerum natura repente.
  425. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  426. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  427. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  428. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  429. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  430. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  431. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  432. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  433. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  434. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  435. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  436. non potius vitae finem facis atque laboris?
  437. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  438. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  439. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  440. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  441. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  442. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  443. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  444. naturam et veram verbis exponere causam?
  445. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  446. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  447. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  448. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  449. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  450. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  451. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  452. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  453. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  454. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  455. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  456. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  457. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  458. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  459. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  460. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  461. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  462. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  463. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  464. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  465. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas