De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  2. cur eadem credis sine corpore in aperto
  3. cum validis ventis aetatem degere posse?
  4. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  5. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  6. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  7. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  8. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  9. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  10. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  11. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  12. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  13. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  14. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.