De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in latebras acer corrupti corporis umor,
  2. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  3. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  4. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  5. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  6. cur eadem credis sine corpore in aperto
  7. cum validis ventis aetatem degere posse?
  8. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  9. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  10. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  11. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  12. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  13. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  14. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  15. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  16. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  17. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  18. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  19. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  20. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  21. usque adeo falsae rationi vera videtur
  22. res occurrere et effugium praecludere eunti
  23. ancipitique refutatu convincere falsum.
  24. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  25. et membratim vitalem deperdere sensum;
  26. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  27. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  28. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  29. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  30. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  31. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  32. introsum trahere et partis conducere in unum
  33. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  34. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  35. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  36. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  37. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  38. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  39. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  40. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  41. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  42. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  43. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  44. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  45. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  46. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  47. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  48. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  49. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  50. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  51. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  52. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  53. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  54. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  55. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  56. Denique corporis atque animi vivata potestas
  57. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  58. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  59. sola potest animi per se natura nec autem
  60. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  61. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  62. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  63. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  64. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  65. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  66. nec magnis intervallis primordia possunt
  67. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  68. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  69. haut possunt post mortem eiecta moveri
  70. propterea quia non simili ratione tenentur;
  71. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  72. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  73. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  74. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  75. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  76. dissolui sensus animi fateare necessest
  77. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  78. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  79. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  80. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  81. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  82. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  83. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  84. fundamenta foras manant animaeque per artus
  85. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  86. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  87. dispertitam animae naturam exisse per artus
  88. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  89. quam prolapsa foras enaret in auras.
  90. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  91. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  92. ire anima ac toto solui de corpore tota
  93. et quasi supremo languescere tempore voltus
  94. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  95. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  96. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  97. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  98. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  99. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  100. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  101. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  102. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  103. non modo non omnem possit durare per aevom,
  104. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  105. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  106. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  107. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  108. verum deficere in certa regione locatam;
  109. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  110. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  111. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  112. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  113. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  114. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  115. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  116. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  117. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  118. atque ita multimodis partitis artubus esse,