De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  2. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  3. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  4. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  5. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  6. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  7. in latebras acer corrupti corporis umor,
  8. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  9. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  10. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  11. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  12. cur eadem credis sine corpore in aperto
  13. cum validis ventis aetatem degere posse?
  14. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  15. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  16. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  17. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  18. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  19. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  20. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  21. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  22. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  23. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  24. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  25. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  26. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  27. usque adeo falsae rationi vera videtur
  28. res occurrere et effugium praecludere eunti
  29. ancipitique refutatu convincere falsum.
  30. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  31. et membratim vitalem deperdere sensum;
  32. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  33. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  34. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  35. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  36. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  37. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  38. introsum trahere et partis conducere in unum
  39. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  40. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  41. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  42. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  43. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  44. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  45. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  46. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  47. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  48. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  49. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  50. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  51. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  52. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  53. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  54. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  55. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  56. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  57. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  58. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  59. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  60. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  61. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  62. Denique corporis atque animi vivata potestas
  63. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  64. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  65. sola potest animi per se natura nec autem
  66. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  67. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  68. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  69. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  70. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  71. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  72. nec magnis intervallis primordia possunt
  73. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  74. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  75. haut possunt post mortem eiecta moveri
  76. propterea quia non simili ratione tenentur;
  77. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  78. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  79. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  80. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  81. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  82. dissolui sensus animi fateare necessest
  83. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  84. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  85. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  86. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  87. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  88. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  89. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  90. fundamenta foras manant animaeque per artus
  91. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  92. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  93. dispertitam animae naturam exisse per artus
  94. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  95. quam prolapsa foras enaret in auras.
  96. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  97. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  98. ire anima ac toto solui de corpore tota
  99. et quasi supremo languescere tempore voltus
  100. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  101. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  102. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  103. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  104. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  105. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  106. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  107. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  108. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  109. non modo non omnem possit durare per aevom,
  110. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  111. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  112. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  113. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  114. verum deficere in certa regione locatam;
  115. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  116. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  117. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  118. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  119. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  120. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  121. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  122. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  123. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  124. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  125. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  126. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  127. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  128. Praeterea si inmortalis natura animaist
  129. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  130. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  131. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  132. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  133. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  134. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  135. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  136. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  137. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  138. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  139. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  140. si subito medium celeri praeciderit ictu
  141. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  142. dispertita procul dubio quoque vis animai
  143. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  144. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  145. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  146. falciferos memorant currus abscidere membra
  147. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  148. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  149. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  150. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  151. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  152. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  153. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  154. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  155. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  156. inde alius conatur adempto surgere crure,
  157. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  158. et caput abscisum calido viventeque trunco
  159. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  160. donec reliquias animai reddidit omnes.
  161. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  162. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  163. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  164. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  165. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  166. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  167. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  168. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  169. particulis animas? at ea ratione sequetur
  170. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  171. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  172. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  173. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  174. Praeterea si inmortalis natura animai
  175. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  176. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  177. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  178. nam si tanto operest animi mutata potestas,