De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  2. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  3. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  4. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  5. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  6. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  7. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  8. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  9. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  10. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  11. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  12. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  13. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  14. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  15. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  16. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  17. in latebras acer corrupti corporis umor,
  18. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis