De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  2. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  3. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  4. significant, paulo si durior insinuarit
  5. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  6. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  7. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  8. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  9. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  10. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  11. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  12. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  13. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  14. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  15. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  16. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  17. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  18. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  19. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  20. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  21. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  22. in latebras acer corrupti corporis umor,
  23. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  24. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  25. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  26. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  27. cur eadem credis sine corpore in aperto
  28. cum validis ventis aetatem degere posse?
  29. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  30. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  31. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  32. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  33. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  34. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  35. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  36. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  37. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  38. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  39. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  40. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  41. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  42. usque adeo falsae rationi vera videtur
  43. res occurrere et effugium praecludere eunti
  44. ancipitique refutatu convincere falsum.
  45. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  46. et membratim vitalem deperdere sensum;
  47. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  48. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  49. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  50. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  51. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  52. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  53. introsum trahere et partis conducere in unum
  54. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  55. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  56. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  57. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  58. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  59. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  60. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  61. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  62. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  63. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  64. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  65. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  66. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  67. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  68. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  69. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  70. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  71. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  72. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  73. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  74. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  75. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  76. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  77. Denique corporis atque animi vivata potestas
  78. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  79. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  80. sola potest animi per se natura nec autem
  81. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  82. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  83. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  84. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  85. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  86. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  87. nec magnis intervallis primordia possunt
  88. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  89. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  90. haut possunt post mortem eiecta moveri
  91. propterea quia non simili ratione tenentur;
  92. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  93. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  94. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  95. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  96. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  97. dissolui sensus animi fateare necessest
  98. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  99. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  100. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  101. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  102. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  103. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  104. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  105. fundamenta foras manant animaeque per artus
  106. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  107. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  108. dispertitam animae naturam exisse per artus
  109. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  110. quam prolapsa foras enaret in auras.
  111. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  112. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  113. ire anima ac toto solui de corpore tota
  114. et quasi supremo languescere tempore voltus
  115. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  116. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  117. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  118. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  119. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  120. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  121. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  122. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  123. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  124. non modo non omnem possit durare per aevom,
  125. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  126. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  127. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  128. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  129. verum deficere in certa regione locatam;
  130. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  131. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  132. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  133. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  134. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  135. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  136. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  137. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  138. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  139. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  140. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  141. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  142. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  143. Praeterea si inmortalis natura animaist
  144. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  145. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  146. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  147. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  148. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  149. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  150. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  151. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  152. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  153. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  154. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  155. si subito medium celeri praeciderit ictu
  156. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  157. dispertita procul dubio quoque vis animai
  158. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  159. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  160. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  161. falciferos memorant currus abscidere membra
  162. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  163. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  164. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  165. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  166. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  167. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  168. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  169. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  170. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  171. inde alius conatur adempto surgere crure,
  172. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  173. et caput abscisum calido viventeque trunco
  174. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  175. donec reliquias animai reddidit omnes.
  176. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  177. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  178. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  179. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  180. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  181. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  182. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  183. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  184. particulis animas? at ea ratione sequetur
  185. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  186. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  187. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  188. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  189. Praeterea si inmortalis natura animai
  190. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  191. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  192. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  193. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  194. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  195. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  196. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  197. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  198. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  199. inferri solitast animi vivata potestas
  200. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  201. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  202. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  203. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  204. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  205. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  206. expertis animas nec leti lege solutas;
  207. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  208. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  209. quod fieri totum contra manifesta docet res
  210. ita conexa est per venas viscera nervos
  211. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  212. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  213. et lapis oppressus subitis e frugibus
  214. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  215. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  216. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  217. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  218. permanare animam nobis per membra solere,
  219. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  220. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  221. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  222. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  223. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  224. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  225. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  226. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  227. particulae quibus haec animi natura creatur,
  228. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  229. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  230. quapropter neque natali privata videtur
  231. esse die natura animae nec funeris expers.
  232. Semina praeterea linquontur necne animai