De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  2. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  3. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  4. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  5. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  6. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  7. significant, paulo si durior insinuarit
  8. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  9. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  10. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  11. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  12. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  13. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  14. ni mirum quia vis morbi distracta per artus