De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  2. extorres idem patria longeque fugati
  3. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  4. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  5. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  6. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  7. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  8. acrius advertunt animos ad religionem.
  9. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  10. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  11. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  12. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  13. denique avarities et honorum caeca cupido,
  14. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  15. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  16. noctes atque dies niti praestante labore
  17. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  18. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  19. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  20. semota ab dulci vita stabilique videtur
  21. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  22. unde homines dum se falso terrore coacti
  23. effugisse volunt longe longeque remosse,
  24. sanguine civili rem conflant divitiasque
  25. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  26. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  27. et consanguineum mensas odere timentque.
  28. consimili ratione ab eodem saepe timore
  29. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  30. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  31. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  32. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  33. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  34. percipit humanos odium lucisque videndae,
  35. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  36. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  37. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  38. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  39. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  40. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  41. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  42. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  43. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  44. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  45. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  46. non radii solis neque lucida tela diei
  47. discutiant, sed naturae species ratioque.
  48. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  49. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  50. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  51. atque oculei partes animantis totius extant.
  52. ---
  53. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  54. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  55. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  56. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  57. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  58. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  59. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  60. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  61. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  62. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  63. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  64. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  65. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  66. in nullo caput interea sit forte dolore.
  67. Praeterea molli cum somno dedita membra
  68. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  69. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  70. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  71. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  72. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  73. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  74. principio fit uti detracto corpore multo
  75. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  76. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  77. diffugere forasque per os est editus ,
  78. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  79. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  80. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  81. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  82. semina, curare in membris ut vita moretur.
  83. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  84. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  85. quapropter quoniam est animi natura reperta
  86. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  87. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  88. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  89. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  90. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  91. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  92. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  93. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  94. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  95. idque situm media regione in pectoris haeret.
  96. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  97. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  98. cetera pars animae per totum dissita corpus
  99. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  100. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  101. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  102. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  103. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  104. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  105. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  106. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  107. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  108. consentire animam totam per membra videmus