De Rerum Natura
Lucretius
-
- circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
- quare animum quoque dissolui fateare necessest,
- quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
- nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
- multorum exitio perdocti quod sumus ante.
- et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
- et pariter mentem sanari corpus inani
- denique cor, hominem cum vini vis penetravit
- acris et in venas discessit diditus ardor,
- consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
- crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
- nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
- et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
- cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
- conturbare animam consuevit corpore in ipso?
- at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
- significant, paulo si durior insinuarit
- causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
- Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
- ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
- concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
- desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
- inconstanter, et in iactando membra fatigat,
- ni mirum quia vis morbi distracta per artus
- turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
- ventorum validis fervescunt viribus undae.
- exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
- adficiuntur et omnino quod semina vocis
- eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
- qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
- desipientia fit, quia vis animi atque animai
- conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
- disiectatur eodem illo distracta veneno.
- inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
- in latebras acer corrupti corporis umor,
- tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
- paulatim redit in sensus animamque receptat.
- haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
- iactentur miserisque modis distracta laborent,
- cur eadem credis sine corpore in aperto
- cum validis ventis aetatem degere posse?
- Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
- cernimus et flecti medicina posse videmus,
- id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
- addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
- aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
- commutare animum qui cumque adoritur et infit
- aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
- at neque transferri sibi partis nec tribui vult
- inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
- nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
- continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
- ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
- mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
- usque adeo falsae rationi vera videtur
- res occurrere et effugium praecludere eunti
- ancipitique refutatu convincere falsum.
- Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
- et membratim vitalem deperdere sensum;
- in pedibus primum digitos livescere et unguis,
- inde pedes et crura mori, post inde per artus
- ire alios tractim gelidi vestigia leti.
- scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
- tempore sincera existit, mortalis habendast.
- quod si forte putas ipsam se posse per artus
- introsum trahere et partis conducere in unum
- atque ideo cunctis sensum diducere membris,
- at locus ille tamen, quo copia tanta animai
- cogitur, in sensu debet maiore videri;
- qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
- dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
- quin etiam si iam libeat concedere falsum
- et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
- lumina qui lincunt moribundi particulatim,
- mortalem tamen esse animam fateare necesse
- nec refert utrum pereat dispersa per auras
- an contracta suis e partibus obbrutescat,
- quando hominem totum magis ac magis undique sensus
- deficit et vitae minus et minus undique restat.
- Et quoniam mens est hominis pars una locoque
- fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
- atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
- et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
- secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
- sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
- sic animus per se non quit sine corpore et ipso
- esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
- sive aliud quid vis potius coniunctius ei
- fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
- Denique corporis atque animi vivata potestas
- inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
- nec sine corpore enim vitalis edere motus
- sola potest animi per se natura nec autem
- cassum anima corpus durare et sensibus uti.
- scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
- dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
- sic anima atque animus per se nil posse videtur.
- ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
- per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
- nec magnis intervallis primordia possunt
- libera dissultare, ideo conclusa moventur
- sensiferos motus, quos extra corpus in auras
- haut possunt post mortem eiecta moveri
- propterea quia non simili ratione tenentur;
- corpus enim atque animans erit , si cohibere
- sese anima atque in eos poterit concludere motus,
- quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
- quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
- tegmine et eiectis extra vitalibus auris
- dissolui sensus animi fateare necessest
- atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
- Denique cum corpus nequeat perferre animai
- discidium, quin in taetro tabescat odore,
- quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
- emanarit uti fumus diffusa animae vis,
- atque ideo tanta mutatum putre ruina
- conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
- fundamenta foras manant animaeque per artus
- perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
- atque foramina? multimodis ut noscere possis
- dispertitam animae naturam exisse per artus
- et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
- quam prolapsa foras enaret in auras.
- Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
- saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
- ire anima ac toto solui de corpore tota
- et quasi supremo languescere tempore voltus
- molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
- quod genus est, animo male factum cum perhibetur
- aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
- extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
- conquassatur enim tum mens animaeque potestas
- omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
- ut gravior paulo possit dissolvere causa.
- Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
- inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
- non modo non omnem possit durare per aevom,
- sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
- nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
- ire foras animam incolumem de corpore toto,
- nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
- verum deficere in certa regione locatam;
- ut sensus alios in parti quemque sua scit
- dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
- non tam se moriens dissolvi conquereretur,
- sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
- Denique cur animi numquam mens consiliumque
- gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
- sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
- si non certa loca ad nascendum reddita cuique
- sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
- atque ita multimodis partitis artubus esse,
- membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
- usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
- fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
- Praeterea si inmortalis natura animaist
- et sentire potest secreta a corpore nostro,
- quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
- nec ratione alia nosmet proponere nobis
- possumus infernas animas Acherunte vagare.
- pictores itaque et scriptorum saecla priora
- sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
- at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
- esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
- haud igitur per se possunt sentire neque esse.
- Et quoniam toto sentimus corpore inesse
- vitalem sensum et totum esse animale videmus,
- si subito medium celeri praeciderit ictu
- vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
- dispertita procul dubio quoque vis animai
- et discissa simul cum corpore dissicietur.
- at quod scinditur et partis discedit in ullas,
- scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
- falciferos memorant currus abscidere membra
- saepe ita de subito permixta caede calentis,
- ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
- decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
- mobilitate mali non quit sentire dolorem;
- et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
- corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
- nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
- inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
- nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
- inde alius conatur adempto surgere crure,
- cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
- et caput abscisum calido viventeque trunco
- servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
- donec reliquias animai reddidit omnes.
- quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
- serpentis cauda, procero corpore, utrumque
- sit libitum in multas partis discidere ferro,
- omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
- volnere tortari et terram conspargere tabo,
- ipsam seque retro partem petere ore priorem,
- volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
- omnibus esse igitur totas dicemus in illis
- particulis animas? at ea ratione sequetur
- unam animantem animas habuisse in corpore multas.
- ergo divisast ea quae fuit una simul cum
- corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
- in multas quoniam partis disciditur aeque.
- Praeterea si inmortalis natura animai
- constat et in corpus nascentibus insinuatur,
- cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
- nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
- nam si tanto operest animi mutata potestas,
- omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
- non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
- qua propter fateare necessest quae fuit ante
- interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
- Praeterea si iam perfecto corpore nobis
- inferri solitast animi vivata potestas
- tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
- haud ita conveniebat uti cum corpore et una
- cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
- sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
- convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
- quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
- expertis animas nec leti lege solutas;
- nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
- corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
- quod fieri totum contra manifesta docet res
- ita conexa est per venas viscera nervos
- ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
- morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
- et lapis oppressus subitis e frugibus
- nec, tam contextae cum sint, exire videntur
- incolumes posse et salvas exsolvere sese
- omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
- quod si forte putas extrinsecus insinuatam
- permanare animam nobis per membra solere,
- tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
- quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
- dispertitur enim per caulas corporis omnis.
- ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
- disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
- sic anima atque animus quamvis est integra recens in
- corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
- dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
- particulae quibus haec animi natura creatur,
- quae nunc in nostro dominatur corpore nata
- ex illa quae tunc periit partita per artus.
- quapropter neque natali privata videtur
- esse die natura animae nec funeris expers.
- Semina praeterea linquontur necne animai
- corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
- haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
- partibus amissis quoniam libata recessit.
- sin ita sinceris membris ablata profugit,
- ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
- unde cadavera rancenti iam viscere vermes
- expirant atque unde animantum copia tanta
- exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
- quod si forte animas extrinsecus insinuari?
- vermibus et privas in corpora posse venire
- credis nec reputas cur milia multa animarum
- conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
- quaerendum videatur et in discrimen agendum,
- utrum tandem animae venentur semina quaeque
- vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
- an quasi corporibus perfectis insinuentur.
- at neque cur faciant ipsae quareve laborent
- dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
- sollicitae volitant morbis alguque fameque;
- corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
- et mala multa animus contage fungitur eius.
- sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
- cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
- haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
- nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
- corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
- conexae neque consensu contagia fient.
- Denique cur acris violentia triste leonum
- seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
- a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
- et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
- ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
- si non, certa suo quia semine seminioque
- vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
- quod si inmortalis foret et mutare soleret
- corpora, permixtis animantes moribus essent,
- effugeret canis Hyrcano de semine saepe
- cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
- accipiter fugiens veniente columba,
- desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
- illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
- inmortalem animam mutato corpore flecti;
- quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
- traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
- quare dissolui quoque debent posse per artus,
- denique ut intereant una cum corpore cunctae.
- sin animas hominum dicent in corpora semper
- ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
- stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
- si non, certa suo quia semine seminioque
- nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
- scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
- confugient. quod si iam fit, fateare necessest
- mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
- tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
- quove modo poterit pariter cum corpore quoque
- confirmata cupitum aetatis tangere florem
- vis animi, nisi erit consors in origine prima?
- quidve foras sibi vult membris exire senectis?
- an metuit conclusa manere in corpore putri
- et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
- obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
- Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
- esse animas praesto deridiculum esse videtur,
- expectare immortalis mortalia membra
- innumero numero certareque praeproperanter
- inter se quae prima potissimaque insinuetur;
- si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
- ut quae prima volans advenerit insinuetur
- prima neque inter se contendant viribus hilum.
- Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
- nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
- nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
- certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
- sic animi natura nequit sine corpore oriri
- sola neque a nervis et sanguine longius esse.
- quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
- in capite aut umeris aut imis calcibus esse
- posset et innasci quavis in parte soleret,
- tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
- quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
- dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
- sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
- totum posse extra corpus durare genique.
- quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
- confiteare animam distractam in corpore toto.
- quippe etenim mortale aeterno iungere et una
- consentire putare et fungi mutua posse
- desiperest; quid enim diversius esse putandumst
- aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
- quam mortale quod est inmortali atque perenni
- iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
- praeterea quaecumque manent aeterna necessest
- aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
- nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
- dissociare intus partis, ut materiai
- corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
- aut ideo durare aetatem posse per omnem,
- plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
- quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
- aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
- quo quasi res possint discedere dissoluique,
- sicut summarum summast aeterna, neque extra
- quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
- possint incidere et valida dissolvere plaga.
- Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
- quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
- aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
- aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
- pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
- ---
- praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
- advenit id quod eam de rebus saepe futuris
- macerat inque metu male habet curisque fatigat,
- praeteritisque male admissis peccata remordent.
- adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
- adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
- Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
- quandoquidem natura animi mortalis habetur.
- et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
- ad confligendum venientibus undique Poenis,
- omnia cum belli trepido concussa tumultu
- horrida contremuere sub altis aetheris auris,
- in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
- omnibus humanis esset terraque marique,
- sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
- discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
- scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
- accidere omnino poterit sensumque movere,
- non si terra mari miscebitur et mare caelo.
- et si iam nostro sentit de corpore postquam
- distractast animi natura animaeque potestas,
- nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
- corporis atque animae consistimus uniter apti.
- nec, si materiem nostram collegerit aetas
- post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
- atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
- pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
- interrupta semel cum sit repetentia nostri.
- et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
- qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
- nam cum respicias inmensi temporis omne
- praeteritum spatium, tum motus materiai
- multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
- semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
- haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
- nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
- inter enim iectast vitai pausa vageque
- deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
- debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
- ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
- accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
- illum cui possint incommoda conciliari,
- scire licet nobis nihil esse in morte timendum
- nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
- differre an nullo fuerit iam tempore natus,
- mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
- Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
- post mortem fore ut aut putescat corpore posto
- aut flammis interfiat malisve ferarum,
- scire licet non sincerum sonere atque subesse
- caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
- credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
- non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
- nec radicitus e vita se tollit et eicit,
- sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
- vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
- corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
- ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
- nec removet satis a proiecto corpore et illum
- se fingit sensuque suo contaminat astans.
- hinc indignatur se mortalem esse creatum
- nec videt in vera nullum fore morte alium se,
- qui possit vivus sibi se lugere peremptum
- stansque iacentem se lacerari urive dolere.
- nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
- tractari, non invenio qui non sit acerbum
- ignibus inpositum calidis torrescere flammis
- aut in melle situm suffocari atque rigere
- frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
- urgerive superne obrutum pondere terrae.
- 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
- optima, nec dulces occurrent oscula nati
- praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
- non poteris factis florentibus esse tuisque
- praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
- una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
- illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
- iam desiderium rerum super insidet una.'
- quod bene si videant animo dictisque sequantur,
- dissoluant animi magno se angore metuque.
- 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
- quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
- at nos horrifico cinefactum te prope busto
- insatiabiliter deflevimus, aeternumque
- nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
- illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
- tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
- cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
- Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
- pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
- ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
- iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
- tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
- quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
- aut aliae cuius desiderium insideat rei.
- nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
- cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
- nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
- nec desiderium nostri nos adficit ullum,
- et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
- longe ab sensiferis primordia motibus errant,
- cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
- multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
- si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
- maior enim turbae disiectus materiai
- consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
- frigida quem semel est vitai pausa secuta.
- Denique si vocem rerum natura repente.
- mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
- 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
- luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
- nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
- et non omnia pertusum congesta quasi in vas
- commoda perfluxere atque ingrata interiere;
- cur non ut plenus vitae conviva recedis
- aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
- sin ea quae fructus cumque es periere profusa
- vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
- rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
- non potius vitae finem facis atque laboris?
- nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
- quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
- si tibi non annis corpus iam marcet et artus
- confecti languent, eadem tamen omnia restant,
- omnia si perges vivendo vincere saecla,
- atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
- quid respondemus, nisi iustam intendere litem
- naturam et veram verbis exponere causam?
- grandior hic vero si iam seniorque queratur
- atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
- non merito inclamet magis et voce increpet acri:
- 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
- omnia perfunctus vitai praemia marces;
- sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
- inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
- et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
- quam satur ac plenus possis discedere rerum.
- nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
- aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
- iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
- cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
- semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
- Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
- materies opus est, ut crescant postera saecla;
- quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
- nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
- sic alid ex alio numquam desistet oriri
- vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
- respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
- temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
- hoc igitur speculum nobis natura futuri
- temporis exponit post mortem denique nostram.
- numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
- quicquam, non omni somno securius exstat?
- Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
- prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
- nec miser inpendens magnum timet saxum
- Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
- sed magis in vita divom metus urget inanis
- mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
- nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
- nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
- perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
- quam libet immani proiectu corporis exstet,
- qui non sola novem dispessis iugera membris
- optineat, sed qui terrai totius orbem,
- non tamen aeternum poterit perferre dolorem
- nec praebere cibum proprio de corpore semper.
- sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
- quem volucres lacerant atque exest anxius angor
- aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
- Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
- qui petere a populo fasces saevasque secures
- imbibit et semper victus tristisque recedit.
- nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
- atque in eo semper durum sufferre laborem,
- hoc est adverso nixantem trudere monte
- saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
- volvitur et plani raptim petit aequora campi.
- deinde animi ingratam naturam pascere semper
- atque explere bonis rebus satiareque numquam,
- quod faciunt nobis annorum tempora, circum
- cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
- nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
- hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
- quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
- quod tamen expleri nulla ratione potestur.
- Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
- Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
- qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
- sed metus in vita poenarum pro male factis
- est insignibus insignis scelerisque luela,
- carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
- verbera carnifices robur pix lammina taedae;
- quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
- praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
- nec videt interea qui terminus esse malorum
- possit nec quae sit poenarum denique finis,
- atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
- hic Acherusia fit stultorum denique vita.
- Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
- 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
- qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
- inde alii multi reges rerumque potentes
- occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
- ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
- stravit iterque dedit legionibus ire per altum
- ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
- et contempsit equis insultans murmura ponti,
- lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
- Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
- ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
- adde repertores doctrinarum atque leporum,
- adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
- sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
- denique Democritum post quam matura vetustas
- admonuit memores motus languescere mentis,
- sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
- ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
- qui genus humanum ingenio superavit et omnis
- restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
- tu vero dubitabis et indignabere obire?
- mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
- qui somno partem maiorem conteris aevi,
- et viligans stertis nec somnia cernere cessas
- sollicitamque geris cassa formidine mentem
- nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
- ebrius urgeris multis miser undique curis
- atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
- Si possent homines, proinde ac sentire videntur
- pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
- e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
- tanta mali tam quam moles in pectore constet,
- haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
- quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
- commutare locum, quasi onus deponere possit.
- exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
- esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
- quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
- currit agens mannos ad villam praecipitanter
- auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
- oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
- aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
- aut etiam properans urbem petit atque revisit.
- hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
- effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
- propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
- quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
- naturam primum studeat cognoscere rerum,
- temporis aeterni quoniam, non unius horae,
- ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
- aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
- Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis
- quae mala nos subigit vitai tanta cupido?
- certe equidem finis vitae mortalibus adstat
- nec devitari letum pote, quin obeamus.
- praeterea versamur ibidem atque insumus usque
- nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;
- sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur
- cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus
- et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.
- posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas,
- quidve ferat nobis casus quive exitus instet.
- nec prorsum vitam ducendo demimus hilum
- tempore de mortis nec delibare valemus,
- quo minus esse diu possimus forte perempti.
- proinde licet quod vis vivendo condere saecla,
- mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit,
- nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno
- lumine qui finem vitai fecit, et ille,
- mensibus atque annis qui multis occidit ante.
- Avia Pieridum peragro loca nullius ante
- trita solo. iuvat integros accedere fontis
- atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
- insignemque meo capiti petere inde coronam,
- unde prius nulli velarint tempora musae;
- primum quod magnis doceo de rebus et artis
- religionum animum nodis exsolvere pergo,
- deinde quod obscura de re tam lucida pango
- carmina musaeo contingens cuncta lepore.
- id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
- nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
- cum dare conantur, prius oras pocula circum
- contingunt mellis dulci flavoque liquore,
- ut puerorum aetas inprovida ludificetur
- labrorum tenus, interea perpotet amarum
- absinthi laticem deceptaque non capiatur,
- sed potius tali facto recreata valescat,
- sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
- tristior esse quibus non est tractata, retroque
- volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
- carmine Pierio rationem exponere nostram
- et quasi musaeo dulci contingere melle;
- si tibi forte animum tali ratione tenere
- versibus in nostris possem, dum percipis omnem
- naturam rerum ac persentis utilitatem.
- Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
- qualia sint et quam variis distantia formis
- sponte sua volitent aeterno percita motu
- quoque modo possit res ex his quaeque creari,
- nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
- attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
- quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
- atque animi quoniam docui natura quid esset
- et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
- quove modo distracta rediret in ordia prima,
- nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
- attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
- quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
- cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
- quae quasi membranae summo de corpore rerum
- dereptae volitant ultroque citroque per auras,
- atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
- terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
- contuimur miras simulacraque luce carentum,
- quae nos horrifice languentis saepe sopore
- excierunt ne forte animas Acherunte reamur
- effugere aut umbras inter vivos volitare
- neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
- cum corpus simul atque animi natura perempta
- in sua discessum dederint primordia quaeque.
- dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
- mittier ab rebus summo de cortice eorum;
- id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
- Principio quoniam mittunt in rebus apertis
- corpora res multae, partim diffusa solute,
- robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
- et partim contexta magis condensaque, ut olim
- cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
- et vituli cum membranas de corpore summo
- nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
- exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
- illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
- quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
- ab rebus mitti summo de corpore rerum.
- nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
- quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
- praesertim cum sint in summis corpora rebus
- multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
- quo fuerint et formai servare figuram,
- et multo citius, quanto minus indupediri
- pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
- nam certe iacere ac largiri multa videmus,
- non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
- verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
- et volgo faciunt id lutea russaque vela
- et ferrugina, cum magnis intenta theatris
- per malos volgata trabesque trementia flutant;
- namque ibi consessum caveai supter et omnem
- scaenai speciem patrum matrumque deorsum
- inficiunt coguntque suo fluitare colore.
- et quanto circum mage sunt inclusa theatri
- moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
- omnia conrident correpta luce diei.
- ergo lintea de summo cum corpore fucum
- mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
- res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
- sunt igitur iam formarum vestigia certa,
- quae volgo volitant subtili praedita filo
- nec singillatim possunt secreta videri.
- Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
- consimiles ideo diffusae rebus abundant,
- ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
- scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
- ostia sunt, qua contendant exire coortae.
- at contra tenuis summi membrana coloris
- cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
- in promptu quoniam est in prima fronte locata.
- Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
- quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
- quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
- exin imaginibus missis consistere eorum.
- nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
- quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
- sunt igitur tenues formarum illis similesque
- effigiae, singillatim quas cernere nemo
- cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
- reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
- nec ratione alia servari posse videntur,
- tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
- Nunc age, quam tenui natura constet imago
- percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
- sunt infra nostros sensus tantoque minora
- quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
- nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
- cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
- primum animalia sunt iam partim tantula, corum
- tertia pars nulla possit ratione videri.
- horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
- quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
- quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
- unde anima atque animi constet natura necessumst,
- nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
- praeterea quaecumque suo de corpore odorem
- expirant acrem, panaces absinthia taetra
- habrotonique graves et tristia centaurea,
- quorum unum quidvis leviter si forte duobus
- ---
- quin potius noscas rerum simulacra vagari
- multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
- Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
- quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
- sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
- constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
- quae multis formata modis sublime feruntur,
- ut nubes facile inter dum concrescere in alto
- cernimus et mundi speciem violare serenam
- mulcentes motu; nam saepe Gigantum
- ora volare videntur et umbram ducere late,
- inter dum magni montes avolsaque saxa
- montibus ante ire et solem succedere praeter,
- inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
- nec speciem mutare suam liquentia cessant
- et cuiusque modi formarum vertere in oras.
- Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
- perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
- ---
- semper enim summum quicquid de rebus abundat,
- quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
- transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
- aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
- scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
- at cum splendida quae constant opposta fuerunt
- densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
- nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
- scindi; quam meminit levor praestare salutem.
- qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
- et quamvis subito quovis in tempore quamque
- rem contra speculum ponas, apparet imago;
- perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
- texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
- ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
- ut merito celer his rebus dicatur origo.
- et quasi multa brevi spatio summittere debet
- lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
- sic ab rebus item simili ratione necessest
- temporis in puncto rerum simulacra ferantur
- multa modis multis in cunctas undique partis;
- quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
- res ibi respondent simili forma atque colore.
- Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
- tempestas, perquam subito fit turbida foede,
- undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
- liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
- usque adeo taetra nimborum nocte coorta
- inpendent atrae Formidinis ora superne;
- quorum quantula pars sit imago dicere nemost
- qui possit neque eam rationem reddere dictis.
- Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
- et quae mobilitas ollis tranantibus auras
- reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
- in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
- suavidicis potius quam multis versibus edam;
- parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
- clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
- Principio persaepe levis res atque minutis
- corporibus factas celeris licet esse videre.
- in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
- propterea quia sunt e primis facta minutis,
- quae quasi cuduntur perque intervallum
- non dubitant transire sequenti concita plaga;
- suppeditatur enim confestim lumine lumen
- et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
- qua propter simulacra pari ratione necessest
- inmemorabile per spatium transcurrere posse
- temporis in puncto, primum quod parvola causa
- est procul a tergo quae provehat atque propellat,
- quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
- deinde quod usque adeo textura praedita rara
- mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
- et quasi permanare per intervallum.
- Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
- ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
- ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
- per totum caeli spatium diffundere sese
- perque volare mare ac terras caelumque rigare.
- quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
- cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
- quone vides citius debere et longius ire
- multiplexque loci spatium transcurrere eodem
- tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
- Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
- quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
- quod simul ac primum sub diu splendor aquai
- ponitur, extemplo caelo stellante serena
- sidera respondent in aqua radiantia mundi.
- iamne vides igitur quam puncto tempore imago
- aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
- quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
- corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
- perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
- frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
- aequoris, exesor moerorum litora circum,
- nec variae cessant voces volitare per auras.
- denique in os salsi venit umor saepe saporis,
- cum mare versamur propter, dilutaque contra
- cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
- usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
- fertur et in cunctas dimittitur undique partis
- nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
- perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
- cernere odorari licet et sentire sonare.
- Praeterea quoniam manibus tractata figura
- in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
- cernitur in luce et claro candore, necessest
- consimili causa tactum visumque moveri.
- nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
- commovet in tenebris, in luci quae poterit res
- accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
- esse in imaginibus qua propter causa videtur
- cernundi neque posse sine his res ulla videri.
- Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
- undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
- verum nos oculis quia solis cernere quimus,
- propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
- res ibi eam contra feriant forma atque colore.
- et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
- efficit ut videamus et internoscere curat;
- nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
- qui inter se cumque est oculosque locatus,
- isque ita per nostras acies perlabitur omnis
- et quasi perterget pupillas atque ita transit.
- propterea fit uti videamus quam procul absit
- res quaeque. et quanto plus ante agitatur
- et nostros oculos perterget longior aura,
- tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
- scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
- quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
- Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
- cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
- singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
- ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
- acre fluit frigus, non privam quamque solemus
- particulam venti sentire et frigoris eius,
- sed magis unorsum, fierique perinde videmus
- corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
- verberet atque sui det sensum corporis extra.
- praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
- tangimus extremum saxi summumque colorem
- nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
- duritiem penitus saxi sentimus in alto.
- Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
- percipe: nam certe penitus remmota videtur.
- quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
- ianua cum per se transpectum praebet apertum,
- multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
- is quoque enim duplici geminoque fit visus.
- primus enim citra postes tum cernitur ,
- inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
- post extraria lux oculos perterget et
- alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
- sic ubi se primum speculi proiecit imago,
- dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
- qui inter se cumquest oculosque locatus,
- et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
- quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
- continuo a nobis in eum quae fertur imago
- pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
- atque alium prae se propellens volvit,
- et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
- distare ab speculo tantum semota videtur.
- quare etiam atque etiam minime mirarier est par
- ---
- illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
- binis quoniam res confit utraque.
- Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
- in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
- planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
- non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
- sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
- cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
- atque ea continuo rectam si fronte figuram
- servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
- fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
- nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
- Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
- quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
- nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
- inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
- omnia per flexos aditus educta licebit
- pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
- usque adeo speculo in speculum translucet imago,
- et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
- inde retro rursum redit et convertit eodem.
- Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
- adsimili lateris flexura praedita nostri,
- dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
- aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
- inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
- circum agitur, cum venit, imago propterea quod
- flexa figura docet speculi convertier ad nos.
- Indugredi porro pariter simulacra pedemque
- ponere nobiscum credas gestumque imitari
- propterea quia, de speculi qua parte recedas,
- continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
- omnia quandoquidem cogit natura referri
- ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
- Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
- sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
- propterea quia vis magnast ipsius et alte
- per purum simulacra feruntur
- et feriunt oculos turbantia composituras.
- Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
- saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
- multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
- lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
- arquati, quia luroris de corpore eorum
- semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
- multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
- quae contage sua palloribus omnia pingunt.
- E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
- propterea quia, cum propior caliginis
- ater init oculos prior et possedit apertos,
- insequitur candens confestim lucidus ,
- qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
- illius; nam multis partibus hic est
- mobilior multisque minutior et mage pollens.
- qui simul atque vias oculorum luce replevit
- atque pate fecit, quas ante obsederat
- ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
- quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
- quod contra facere in tenebris e luce nequimus
- propterea quia posterior caliginis
- crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
- obsiditque vias oculorum, ne simulacra
- possint ullarum rerum coniecta moveri.
- Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
- propterea fit uti videantur saepe rutundae,
- angulus optusus quia longe cernitur omnis
- sive etiam potius non cernitur ac perit eius
- plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
- per multum quia dum simulacra feruntur,
- cogit hebescere eum crebris offensibus .
- hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
- fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
- non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
- sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
- Umbra videtur item nobis in sole moveri
- et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
- si credis privatum lumine posse
- indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
- nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
- id quod nos umbram perhibere .
- ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
- lumine privatur solis qua cumque meantes
- officimus, repletur item quod liquimus eius,
- propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
- corporis, e regione eadem nos usque secuta.
- semper enim nova se radiorum lumina fundunt
- primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
- propterea facile et spoliatur lumine terra
- et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
- Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
- nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
- illorum est; eadem vero sint lumina necne,
- umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
- an potius fiat paulo quod diximus ante,
- hoc animi demum ratio discernere debet,
- nec possunt oculi naturam noscere rerum.
- proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
- Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
- quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
- et fugere ad puppim colles campique videntur,
- quos agimus praeter navem velisque volamus.
- Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
- cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
- quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
- cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
- solque pari ratione manere et luna videtur
- in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
- Exstantisque procul medio de gurgite montis
- classibus inter quos liber patet exitus ingens,
- insula coniunctis tamen ex his una videtur.
- atria versari et circum cursare columnae
- usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
- desierunt verti, vix ut iam credere possint
- non supra sese ruere omnia tecta minari.
- Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
- cum coeptat natura supraque extollere montes,
- quos tibi tum supra sol montis esse videtur
- comminus ipse suo contingens fervidus igni,
- vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
- vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
- inter eos solemque iacent immania ponti
- aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
- interiectaque sunt terrarum milia multa,
- quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
- At coniectus aquae digitum non altior unum,
- qui lapides inter sistit per strata viarum,
- despectum praebet sub terras inpete tanto,
- a terris quantum caeli patet altus hiatus,
- nubila despicere et caelum ut videare videre,
- corpora mirande sub terras abdita caelo.
- Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
- flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
- stantis equi corpus transversum ferre videtur
- vis et in adversum flumen contrudere raptim,
- et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
- et fluere adsimili nobis ratione videntur.
- Porticus aequali quamvis est denique ductu
- stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
- longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
- paulatim trahit angusti fastigia coni,
- tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
- donec in obscurum coni conduxit acumen.
- In pelago nautis ex undis ortus in undis
- sol fit uti videatur obire et condere lumen;
- quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
- ne leviter credas labefactari undique sensus.
- at maris ignaris in portu clauda videntur
- navigia aplustris fractis obnitier undis.
- nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
- remorum, recta est, et recta superne guberna;
- quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
- omnia converti sursumque supina reverti
- et reflexa prope in summo fluitare liquore.
- Raraque per caelum cum venti nubila portant
- tempore nocturno, tum splendida signa videntur
- labier adversum nimbos atque ire superne
- longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
- At si forte oculo manus uni subdita supter
- pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
- omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
- bina lucernarum florentia lumina flammis
- binaque per totas aedis geminare supellex
- et duplicis hominum facies et corpora bina.
- Denique cum suavi devinxit membra sopore
- somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
- tum vigilare tamen nobis et membra movere
- nostra videmur, et in noctis caligine caeca
- cernere censemus solem lumenque diurnum,
- conclusoque loco caelum mare flumina montis
- mutare et campos pedibus transire videmur,
- et sonitus audire, severa silentia noctis
- undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
- Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
- quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
- ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
- propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
- pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
- nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
- ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
- Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
- an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
- hunc igitur contra minuam contendere causam,
- qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
- et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
- quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
- unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
- notitiam veri quae res falsique crearit
- et dubium certo quae res differre probarit.
- invenies primis ab sensibus esse creatam
- notitiem veri neque sensus posse refelli.
- nam maiore fide debet reperirier illud,
- sponte sua veris quod possit vincere falsa.
- quid maiore fide porro quam sensus haberi
- debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
- dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
- qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
- An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
- tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
- an confutabunt nares oculive revincent?
- non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
- divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
- et quod molle sit et gelidum fervensve videre
- et seorsum varios rerum sentire colores
- et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
- seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
- nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
- non possint alios alii convincere sensus.
- nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
- aequa fides quoniam debebit semper haberi.
- proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
- Et si non poterit ratio dissolvere causam,
- cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
- visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
- reddere mendose causas utriusque figurae,
- quam manibus manifesta suis emittere quoquam
- et violare fidem primam et convellere tota
- fundamenta quibus nixatur vita salusque.
- non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
- concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
- praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
- in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
- illa tibi est igitur verborum copia cassa
- omnis, quae contra sensus instructa paratast.
- Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
- normaque si fallax rectis regionibus exit,
- et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
- omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
- prava cubantia prona supina atque absona tecta,
- iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
- prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
- sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
- falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
- Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
- sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
- Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
- insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
- corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
- et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
- Praeterea radit vox fauces saepe facitque
- asperiora foras gradiens arteria clamor,
- quippe per angustum turba maiore coorta
- ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
- scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
- haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
- corporeis e principiis, ut laedere possint.
- nec te fallit item quid corporis auferat et quid
- detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
- perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
- aurorae perductus ab exoriente nitore,
- praesertim si cum summost clamore profusus.
- ergo corpoream vocem constare necessest,
- multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
- Asperitas autem vocis fit ab asperitate
- principiorum et item levor levore creatur;
- nec simili penetrant auris primordia forma,
- cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
- et reboat raucum retro cita barbita bombum,
- et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
- cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
- Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
- exprimimus rectoque foras emittimus ore,
- mobilis articulat nervorum daedala lingua,
- formaturaque labrorum pro parte figurat.
- hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
- perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
- plane exaudiri discernique articulatim;
- servat enim formaturam servatque figuram.
- at si inter positum spatium sit longius aequo,
- per multum confundi verba necessest
- et conturbari vocem, dum transvolat auras.
- ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
- internoscere, verborum sententia quae sit;
- usque adeo confusa venit vox inque pedita.
- Praeterea verbum saepe unum perciet auris
- omnibus in populo missum praeconis ab ore.
- in multas igitur voces vox una repente
- diffugit, in privas quoniam se dividit auris
- obsignans formam verbis clarumque sonorem.
- at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
- praeter lata perit frustra diffusa per auras.
- pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
- reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
- Quae bene cum videas, rationem reddere possis
- tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
- saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
- palantis comites com montis inter opacos
- quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
- sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
- unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
- verba repulsantes iterabant dicta referri.
- haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
- finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
- quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
- adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
- chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
- tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
- et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
- pinea semiferi capitis velamina quassans
- unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
- fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
- cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
- ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
- sola tenere. ideo iactant miracula dictis
- aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
- humanum genus est avidum nimis auricularum.
- Quod super est, non est mirandum qua ratione,
- per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
- haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
- conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
- ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
- incolumis transire potest, simulacra renutant;
- perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
- qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
- praeterea partis in cunctas dividitur vox,
- ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
- dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
- saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
- ergo replentur loca vocibus abdita retro,
- omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
- at simulacra viis derectis omnia tendunt,
- ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
- saepe supra potis est, at voces accipere extra.
- et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
- vox optunditur atque auris confusa penetrat
- et sonitum potius quam verba audire videmur.
- Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
- plusculum habent in se rationis, plus operai.
- principio sucum sentimus in ore, cibum cum
- mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
- siquis forte manu premere ac siccare .
- inde quod exprimimus per caulas omne palati
- diditur et rarae per flexa foramina linguae,
- hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
- suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
- umida linguai circum sudantia templa;
- at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
- quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
- deinde voluptas est e suco fine palati;
- cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
- nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
- nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
- dum modo quod capias concoctum didere possis
- artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
- Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
- expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
- hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
- tantaque in his rebus distantia differitasque est,
- ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
- est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
- disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
- praeterea nobis veratrum est acre venenum,
- at capris adipes et cocturnicibus auget.
- id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
- principio meminisse decet quae diximus ante,
- semina multimodis in rebus mixta teneri.
- porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
- ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
- extima membrorum circumcaesura ,
- proinde et seminibus constant variantque figura.
- semina cum porro distent, differre necessest
- intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
- omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
- esse minora igitur quaedam maioraque debent,
- esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
- multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
- namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
- proinde foraminibus debent differe figurae
- et variare viae proinde ac textura .
- hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
- illi, cui suave est, levissima corpora debent
- contractabiliter caulas intrare palati,
- at contra quibus est eadem res intus acerba,
- aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
- nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
- quippe ubi cui febris bili superante coorta est
- aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
- perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
- commutantur ibi positurae principiorum;
- fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
- nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
- quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
- utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
- id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
- Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
- tangat agam. primum res multas esse necessest
- unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
- et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
- verum aliis alius magis est animantibus aptus,
- dissimilis propter formas. ideoque per auras
- mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
- volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
- ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
- ducit, et humanum longe praesentit odorem
- Romulidarum arcis servator, candidus anser.
- sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
- pabula ducit et a taetro resilire veneno
- cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
- Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
- est alio ut possit permitti longius alter;
- sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
- quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
- quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
- errabundus enim tarde venit ac perit ante
- paulatim facilis distractus in auras;
- ex alto primum quia vix emittitur ex re;
- nam penitus fluere atque recedere rebus odores
- significat quod fracta magis redolere videntur
- omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
- deinde videre licet maioribus esse creatum
- principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
- non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
- quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
- investigare in qua sit regione locatum;
- refrigescit enim cunctando plaga per auras
- nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
- errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
- Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
- in generest, sed item species rerum atque colores
- non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
- ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
- quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
- auroram clara consuetum voce vocare,
- noenu queunt rapidi contra constare leones
- inque tueri: ita continuo meminere fugai.
- ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
- semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
- pupillas interfodiunt acremque dolorem
- praebent, ut nequeant contra durare feroces,
- cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
- aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
- exitus ex oculis liber datur, in remorando
- laedere ne possint ex ulla lumina parte.
- Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
- quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
- principio hoc dico, rerum simulacra vagari
- multa modis multis in cunctas undique partis
- tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
- obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
- quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
- quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
- corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
- tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
- Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
- Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
- quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
- omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
- partim sponte sua quae fiunt in ipso,
- partim quae variis ab rebus cumque recedunt
- et quae confiunt ex horum facta figuris.
- nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
- nulla fuit quoniam talis natura animata;
- verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
- haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
- propter subtilem naturam et tenvia texta.
- cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
- quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
- ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
- quae libet una animum nobis subtilis imago;
- tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
- haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
- quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
- atque oculis, simili fieri ratione necessest.
- Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
- cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
- scire licet mentem simili ratione moveri
- per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
- nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
- nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
- mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
- haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
- usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
- rellicta vita iam mors et terra potitast.
- hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
- corporis offecti sensus per membra quiescunt
- nec possunt falsum veris convincere rebus.
- praeterea meminisse iacet languetque sopore,
- nec dissentit eum mortis letique potitum
- iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
- quod super est, non est mirum simulacra moveri
- bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
- nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
- quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
- inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
- scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
- tanta est mobilitas et rerum copia tanta
- tantaque sensibili quovis est tempore in uno
- copia particularum, ut possit suppeditare.
- Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
- clarandumst, plane si res exponere avemus.
- quaeritur in primis quare, quod cuique libido
- venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
- anne voluntatem nostram simulacra tuentur
- et simul ac volumus nobis occurrit imago,
- si mare, si terram cordist, si denique caelum?
- conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
- omnia sub verbone creat natura paratque?
- cum praesertim aliis eadem in regione locoque
- longe dissimilis animus res cogitet omnis.
- quid porro, in numerum procedere cum simulacra
- cernimus in somnis et mollia membra movere,
- mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
- et repetunt oculis gestum pede convenienti?
- scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
- nocturno facere ut possint in tempore ludos.
- an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
- cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
- tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
- propterea fit uti quovis in tempore quaeque
- praesto sint simulacra locis in quisque parata.
- tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
- hoc ubi prima perit alioque est altera nata
- inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
- et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
- cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
- praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
- ipse parat sese porro speratque futurum
- ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
- nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
- praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
- cernere coeperunt, contendere se atque parare,
- nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
- et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
- si non advertas animum, proinde esse quasi omni
- tempore semotum fuerit longeque remotum.
- cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
- praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
- deinde adopinamur de signis maxima parvis
- ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
- Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
- eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
- in manibus vir uti factus videatur adesse,
- aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
- quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
- Illud in his rebus vitium vehementer
- effugere errorem vitareque praemetuenter,
- lumina ne facias oculorum clara creata,
- prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
- proceros passus, ideo fastigia posse
- surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
- bracchia tum porro validis ex apta lacertis
- esse manusque datas utraque ex parte ministras,
- ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
- cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
- omnia perversa praepostera sunt ratione,
- nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
- possemus, sed quod natumst id procreat usum.
- nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
- nec dictis orare prius quam lingua creatast,
- sed potius longe linguae praecessit origo
- sermonem multoque creatae sunt prius aures
- quam sonus est auditus, et omnia denique membra
- ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
- haud igitur potuere utendi crescere causa.
- at contra conferre manu certamina pugnae
- et lacerare artus foedareque membra cruore
- ante fuit multo quam lucida tela volarent,
- et volnus vitare prius natura
- quam daret obiectum parmai laeva per artem.
- scilicet et fessum corpus mandare quieti
- multo antiquius est quam lecti mollia strata,
- et sedare sitim prius est quam pocula natum.
- haec igitur possunt utendi cognita causa
- credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
- illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
- nata dedere suae post notitiam utilitatis.
- quo genere in primis sensus et membra videmus;
- quare etiam atque etiam procul est ut credere possis