De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  2. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  3. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  4. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  5. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  6. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  7. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  8. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  9. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  10. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  11. et pariter mentem sanari corpus inani
  12. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  13. acris et in venas discessit diditus ardor,
  14. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  15. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  16. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  17. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  18. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  19. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  20. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  21. significant, paulo si durior insinuarit
  22. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  23. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  24. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  25. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  26. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  27. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  28. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  29. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  30. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  31. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  32. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  33. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  34. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  35. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  36. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  37. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  38. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  39. in latebras acer corrupti corporis umor,
  40. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  41. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  42. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  43. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  44. cur eadem credis sine corpore in aperto
  45. cum validis ventis aetatem degere posse?
  46. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  47. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  48. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  49. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  50. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  51. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  52. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  53. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  54. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  55. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  56. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  57. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  58. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  59. usque adeo falsae rationi vera videtur
  60. res occurrere et effugium praecludere eunti
  61. ancipitique refutatu convincere falsum.
  62. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  63. et membratim vitalem deperdere sensum;
  64. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  65. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  66. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  67. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  68. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  69. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  70. introsum trahere et partis conducere in unum
  71. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  72. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  73. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  74. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  75. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  76. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  77. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  78. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  79. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  80. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  81. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  82. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  83. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  84. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  85. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  86. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  87. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  88. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  89. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  90. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  91. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  92. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  93. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  94. Denique corporis atque animi vivata potestas
  95. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  96. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  97. sola potest animi per se natura nec autem
  98. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  99. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  100. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  101. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  102. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  103. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  104. nec magnis intervallis primordia possunt
  105. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  106. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  107. haut possunt post mortem eiecta moveri
  108. propterea quia non simili ratione tenentur;
  109. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  110. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  111. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  112. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  113. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  114. dissolui sensus animi fateare necessest
  115. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  116. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  117. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  118. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  119. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  120. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  121. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  122. fundamenta foras manant animaeque per artus
  123. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  124. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  125. dispertitam animae naturam exisse per artus
  126. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  127. quam prolapsa foras enaret in auras.
  128. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  129. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  130. ire anima ac toto solui de corpore tota
  131. et quasi supremo languescere tempore voltus
  132. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  133. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  134. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  135. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  136. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  137. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  138. ut gravior paulo possit dissolvere causa.