De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. crede animam quoque diffundi multoque perire
  2. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  3. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  4. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  5. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  6. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  7. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  8. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  9. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  10. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  11. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  12. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  13. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  14. consilium quoque maius et auctior est animi vis.