De Rerum Natura
Lucretius
-
- quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
- tum numero quoque concedunt et rara per artus
- dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
- quantula prima queant nobis iniecta ciere
- corpora sensiferos motus in corpore, tanta
- intervalla tenere exordia prima animai.
- nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
- corpore nec membris incussam sidere cretam,
- nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
- obvia sentimus, quando obretimur euntes,
- nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
- vestem nec plumas avium papposque volantis,
- qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
- nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
- sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
- corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
- usque adeo prius est in nobis multa ciendum
- quam primordia sentiscant concussa animai,
- semina corporibus nostris inmixta per artus,
- et quam in his intervallis tuditantia possint