De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  2. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  3. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  4. iam magis exemptis oculis debere videtur
  5. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  6. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  7. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  8. corporis atque animi primordia singula primis
  9. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  10. nam cum multo sunt animae elementa minora
  11. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  12. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  13. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  14. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  15. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  16. intervalla tenere exordia prima animai.
  17. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  18. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  19. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  20. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  21. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  22. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  23. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  24. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  25. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  26. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  27. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  28. quam primordia sentiscant concussa animai,
  29. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  30. et quam in his intervallis tuditantia possint
  31. concursare coire et dissultare vicissim.
  32. Et magis est animus vitai claustra
  33. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  34. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  35. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  36. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  37. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  38. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  39. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  40. truncus adempta anima circum membrisque remota
  41. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  42. si non omnimodis, at magna parte animai
  43. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  44. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  45. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  46. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  47. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  48. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  49. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  50. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  51. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  52. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  53. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  54. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  55. conquisita diu dulcique reperta labore
  56. digna tua pergam disponere carmina vita.
  57. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  58. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  59. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  60. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  61. Principio quoniam tenuem constare minutis
  62. corporibus docui multoque minoribus esse
  63. principiis factam quam liquidus umor aquai
  64. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  65. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  66. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  67. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  68. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  69. nam procul haec dubio nobis simulacra
  70. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  71. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  72. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  73. crede animam quoque diffundi multoque perire
  74. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  75. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  76. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  77. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  78. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  79. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  80. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  81. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  82. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  83. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  84. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  85. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  86. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  87. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  88. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  89. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  90. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  91. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  92. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  93. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  94. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  95. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  96. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  97. sic animum curas acris luctumque metumque;
  98. quare participem leti quoque convenit esse.
  99. quin etiam morbis in corporis avius errat
  100. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  101. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  102. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  103. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  104. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  105. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  106. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  107. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  108. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  109. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  110. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  111. et pariter mentem sanari corpus inani
  112. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  113. acris et in venas discessit diditus ardor,
  114. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  115. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  116. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  117. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  118. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  119. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  120. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  121. significant, paulo si durior insinuarit
  122. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  123. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  124. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  125. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  126. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  127. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  128. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  129. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  130. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  131. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  132. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  133. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  134. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  135. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  136. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  137. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  138. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  139. in latebras acer corrupti corporis umor,
  140. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  141. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  142. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  143. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  144. cur eadem credis sine corpore in aperto
  145. cum validis ventis aetatem degere posse?
  146. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  147. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  148. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  149. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  150. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  151. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  152. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  153. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  154. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  155. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  156. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  157. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  158. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  159. usque adeo falsae rationi vera videtur
  160. res occurrere et effugium praecludere eunti
  161. ancipitique refutatu convincere falsum.
  162. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  163. et membratim vitalem deperdere sensum;
  164. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  165. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  166. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  167. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  168. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  169. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  170. introsum trahere et partis conducere in unum
  171. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  172. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  173. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  174. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  175. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  176. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  177. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  178. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  179. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  180. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  181. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  182. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  183. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  184. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  185. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  186. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  187. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  188. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  189. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  190. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  191. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  192. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  193. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  194. Denique corporis atque animi vivata potestas
  195. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  196. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  197. sola potest animi per se natura nec autem
  198. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  199. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  200. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  201. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  202. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  203. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  204. nec magnis intervallis primordia possunt
  205. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  206. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  207. haut possunt post mortem eiecta moveri
  208. propterea quia non simili ratione tenentur;
  209. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  210. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  211. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  212. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  213. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  214. dissolui sensus animi fateare necessest
  215. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  216. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  217. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  218. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  219. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  220. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  221. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  222. fundamenta foras manant animaeque per artus
  223. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  224. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  225. dispertitam animae naturam exisse per artus
  226. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  227. quam prolapsa foras enaret in auras.
  228. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  229. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  230. ire anima ac toto solui de corpore tota
  231. et quasi supremo languescere tempore voltus
  232. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  233. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  234. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  235. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  236. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  237. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  238. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  239. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  240. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  241. non modo non omnem possit durare per aevom,
  242. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  243. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  244. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  245. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  246. verum deficere in certa regione locatam;
  247. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  248. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  249. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  250. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  251. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  252. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  253. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  254. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  255. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  256. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  257. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  258. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  259. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  260. Praeterea si inmortalis natura animaist
  261. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  262. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  263. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  264. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  265. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  266. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  267. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  268. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  269. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  270. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  271. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  272. si subito medium celeri praeciderit ictu
  273. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  274. dispertita procul dubio quoque vis animai
  275. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  276. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  277. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  278. falciferos memorant currus abscidere membra
  279. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  280. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  281. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  282. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  283. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  284. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  285. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  286. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  287. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  288. inde alius conatur adempto surgere crure,
  289. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  290. et caput abscisum calido viventeque trunco
  291. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  292. donec reliquias animai reddidit omnes.
  293. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  294. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  295. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  296. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  297. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  298. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  299. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  300. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  301. particulis animas? at ea ratione sequetur
  302. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  303. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  304. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  305. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  306. Praeterea si inmortalis natura animai