De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  2. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  3. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  4. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  5. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  6. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  7. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  8. iam magis exemptis oculis debere videtur
  9. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  10. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  11. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  12. corporis atque animi primordia singula primis
  13. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  14. nam cum multo sunt animae elementa minora
  15. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  16. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  17. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  18. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  19. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  20. intervalla tenere exordia prima animai.
  21. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  22. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  23. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  24. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  25. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  26. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  27. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  28. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  29. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  30. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  31. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  32. quam primordia sentiscant concussa animai,
  33. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  34. et quam in his intervallis tuditantia possint
  35. concursare coire et dissultare vicissim.
  36. Et magis est animus vitai claustra
  37. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  38. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  39. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  40. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  41. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  42. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  43. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  44. truncus adempta anima circum membrisque remota
  45. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  46. si non omnimodis, at magna parte animai
  47. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  48. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  49. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  50. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  51. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  52. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  53. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  54. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  55. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  56. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  57. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  58. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  59. conquisita diu dulcique reperta labore
  60. digna tua pergam disponere carmina vita.
  61. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  62. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  63. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  64. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  65. Principio quoniam tenuem constare minutis
  66. corporibus docui multoque minoribus esse
  67. principiis factam quam liquidus umor aquai
  68. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  69. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  70. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  71. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  72. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  73. nam procul haec dubio nobis simulacra
  74. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  75. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  76. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  77. crede animam quoque diffundi multoque perire
  78. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  79. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  80. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  81. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  82. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  83. qui credas posse hanc cohiberier ullo,