De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hasce secundum res animi natura videtur
  2. atque animae claranda meis iam versibus esse
  3. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  4. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  5. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  6. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  7. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  8. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  9. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  10. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  11. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  12. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  13. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  14. extorres idem patria longeque fugati
  15. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  16. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  17. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  18. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  19. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  20. acrius advertunt animos ad religionem.