De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mutua vitalis discunt contagia motus,
  2. maternis etiam membris alvoque reposta,
  3. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  4. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  5. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  6. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  7. atque animam credit permixtam corpore toto
  8. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  9. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  10. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  11. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  12. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  13. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  14. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  15. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  16. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  17. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  18. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  19. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  20. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  21. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  22. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  23. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  24. iam magis exemptis oculis debere videtur
  25. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  26. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  27. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  28. corporis atque animi primordia singula primis
  29. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  30. nam cum multo sunt animae elementa minora
  31. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  32. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  33. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  34. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  35. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  36. intervalla tenere exordia prima animai.
  37. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  38. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  39. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  40. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  41. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  42. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  43. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  44. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  45. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  46. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  47. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  48. quam primordia sentiscant concussa animai,
  49. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  50. et quam in his intervallis tuditantia possint
  51. concursare coire et dissultare vicissim.
  52. Et magis est animus vitai claustra
  53. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  54. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  55. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  56. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  57. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  58. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  59. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  60. truncus adempta anima circum membrisque remota
  61. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  62. si non omnimodis, at magna parte animai
  63. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  64. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  65. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  66. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  67. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  68. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  69. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  70. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  71. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  72. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  73. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  74. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  75. conquisita diu dulcique reperta labore
  76. digna tua pergam disponere carmina vita.
  77. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  78. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  79. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  80. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  81. Principio quoniam tenuem constare minutis
  82. corporibus docui multoque minoribus esse
  83. principiis factam quam liquidus umor aquai
  84. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  85. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  86. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  87. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  88. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  89. nam procul haec dubio nobis simulacra
  90. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  91. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  92. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  93. crede animam quoque diffundi multoque perire
  94. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  95. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  96. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  97. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  98. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  99. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  100. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  101. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  102. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  103. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  104. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  105. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  106. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  107. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  108. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  109. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  110. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  111. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  112. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  113. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  114. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  115. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  116. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  117. sic animum curas acris luctumque metumque;
  118. quare participem leti quoque convenit esse.
  119. quin etiam morbis in corporis avius errat
  120. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  121. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  122. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  123. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  124. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  125. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  126. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  127. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  128. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  129. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  130. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  131. et pariter mentem sanari corpus inani
  132. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  133. acris et in venas discessit diditus ardor,
  134. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  135. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  136. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  137. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  138. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  139. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  140. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  141. significant, paulo si durior insinuarit
  142. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  143. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  144. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  145. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  146. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  147. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  148. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  149. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  150. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  151. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  152. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  153. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  154. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  155. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  156. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  157. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  158. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  159. in latebras acer corrupti corporis umor,
  160. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  161. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  162. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  163. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  164. cur eadem credis sine corpore in aperto
  165. cum validis ventis aetatem degere posse?
  166. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  167. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  168. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  169. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  170. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  171. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  172. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  173. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  174. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  175. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  176. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  177. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  178. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  179. usque adeo falsae rationi vera videtur
  180. res occurrere et effugium praecludere eunti
  181. ancipitique refutatu convincere falsum.
  182. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  183. et membratim vitalem deperdere sensum;
  184. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  185. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  186. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  187. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  188. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  189. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  190. introsum trahere et partis conducere in unum
  191. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  192. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  193. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  194. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  195. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  196. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  197. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  198. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  199. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  200. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  201. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  202. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  203. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  204. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  205. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  206. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  207. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  208. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  209. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  210. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  211. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  212. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  213. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  214. Denique corporis atque animi vivata potestas
  215. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  216. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  217. sola potest animi per se natura nec autem
  218. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  219. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  220. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,