De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  2. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  3. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  4. inque aliis rebus multis differre necessest
  5. naturas hominum varias moresque sequacis;
  6. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  7. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  8. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  9. illud in his rebus video firmare potesse,
  10. usque adeo naturarum vestigia linqui
  11. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  12. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  13. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  14. ipsaque corporis est custos et causa salutis;