De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  2. qualia sint et quam variis distantia formis
  3. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  4. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  5. hasce secundum res animi natura videtur
  6. atque animae claranda meis iam versibus esse
  7. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  8. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  9. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  10. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  11. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  12. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  13. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  14. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  15. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  16. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  17. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  18. extorres idem patria longeque fugati
  19. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  20. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  21. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  22. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  23. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  24. acrius advertunt animos ad religionem.
  25. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  26. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  27. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  28. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  29. denique avarities et honorum caeca cupido,
  30. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  31. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  32. noctes atque dies niti praestante labore
  33. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  34. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  35. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  36. semota ab dulci vita stabilique videtur
  37. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  38. unde homines dum se falso terrore coacti
  39. effugisse volunt longe longeque remosse,
  40. sanguine civili rem conflant divitiasque
  41. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  42. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  43. et consanguineum mensas odere timentque.
  44. consimili ratione ab eodem saepe timore
  45. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  46. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  47. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  48. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  49. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  50. percipit humanos odium lucisque videndae,
  51. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  52. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  53. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  54. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  55. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  56. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  57. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  58. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  59. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  60. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  61. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  62. non radii solis neque lucida tela diei
  63. discutiant, sed naturae species ratioque.
  64. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  65. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  66. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  67. atque oculei partes animantis totius extant.
  68. ---
  69. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  70. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  71. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  72. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  73. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  74. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  75. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  76. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  77. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  78. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  79. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  80. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  81. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  82. in nullo caput interea sit forte dolore.
  83. Praeterea molli cum somno dedita membra
  84. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  85. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  86. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  87. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  88. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  89. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  90. principio fit uti detracto corpore multo
  91. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  92. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  93. diffugere forasque per os est editus ,
  94. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  95. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  96. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  97. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  98. semina, curare in membris ut vita moretur.
  99. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  100. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  101. quapropter quoniam est animi natura reperta
  102. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  103. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  104. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  105. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  106. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  107. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  108. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  109. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  110. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  111. idque situm media regione in pectoris haeret.
  112. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  113. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  114. cetera pars animae per totum dissita corpus
  115. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  116. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  117. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  118. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  119. laeditur in nobis, non omni concruciamur