De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  2. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  3. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  4. qualia sint et quam variis distantia formis
  5. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  6. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  7. hasce secundum res animi natura videtur
  8. atque animae claranda meis iam versibus esse
  9. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  10. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  11. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  12. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  13. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  14. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  15. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  16. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  17. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  18. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  19. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  20. extorres idem patria longeque fugati
  21. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  22. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  23. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  24. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  25. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  26. acrius advertunt animos ad religionem.
  27. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  28. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  29. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  30. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  31. denique avarities et honorum caeca cupido,
  32. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  33. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  34. noctes atque dies niti praestante labore
  35. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  36. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  37. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  38. semota ab dulci vita stabilique videtur
  39. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  40. unde homines dum se falso terrore coacti
  41. effugisse volunt longe longeque remosse,
  42. sanguine civili rem conflant divitiasque
  43. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  44. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  45. et consanguineum mensas odere timentque.
  46. consimili ratione ab eodem saepe timore
  47. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  48. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  49. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  50. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  51. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  52. percipit humanos odium lucisque videndae,
  53. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  54. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  55. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  56. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  57. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  58. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  59. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  60. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  61. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  62. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  63. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  64. non radii solis neque lucida tela diei
  65. discutiant, sed naturae species ratioque.
  66. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  67. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  68. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  69. atque oculei partes animantis totius extant.
  70. ---
  71. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  72. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  73. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  74. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  75. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  76. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  77. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  78. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  79. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  80. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  81. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  82. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  83. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  84. in nullo caput interea sit forte dolore.
  85. Praeterea molli cum somno dedita membra
  86. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  87. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  88. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  89. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  90. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  91. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  92. principio fit uti detracto corpore multo
  93. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  94. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  95. diffugere forasque per os est editus ,
  96. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  97. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  98. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  99. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  100. semina, curare in membris ut vita moretur.
  101. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  102. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  103. quapropter quoniam est animi natura reperta
  104. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  105. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  106. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  107. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  108. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  109. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  110. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  111. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  112. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  113. idque situm media regione in pectoris haeret.
  114. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  115. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  116. cetera pars animae per totum dissita corpus
  117. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  118. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  119. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  120. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  121. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  122. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  123. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  124. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  125. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  126. consentire animam totam per membra videmus
  127. sudoresque ita palloremque existere toto
  128. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  129. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  130. denique concidere ex animi terrore videmus
  131. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  132. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  133. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  134. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  135. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  136. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  137. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  138. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  139. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  140. corporea natura animum constare animamque?
  141. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  142. consentire animum nobis in corpore cernis.
  143. si minus offendit vitam vis horrida teli
  144. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  145. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  146. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  147. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  148. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  149. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  150. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  151. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  152. principio esse aio persuptilem atque minutis
  153. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  154. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  155. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  156. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  157. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  158. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  159. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  160. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  161. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  162. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  163. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  164. at contra mellis constantior est natura
  165. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  166. haeret enim inter se magis omnis materiai
  167. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  168. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  169. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  170. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  171. at contra lapidum coniectum spicarumque
  172. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  173. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  174. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  175. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  176. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  177. mobilis egregie, perquam constare necessest
  178. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  179. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  180. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  181. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  182. quam tenui constet textura quamque loco se
  183. contineat parvo, si possit conglomerari,
  184. quod simul atque hominem leti secura quies est
  185. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  186. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  187. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  188. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  189. ergo animam totam perparvis esse necessest
  190. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  191. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  192. extima membrorum circumcaesura tamen se
  193. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  194. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  195. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  196. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  197. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  198. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  199. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  200. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  201. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  202. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  203. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  204. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  205. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  206. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  207. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  208. rara quod eius enim constat natura, necessest
  209. inter eum primordia multa moveri.
  210. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  211. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  212. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  213. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  214. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  215. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  216. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  217. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  218. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  219. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  220. inde calor motus et venti caeca potestas
  221. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  222. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  223. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  224. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  225. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  226. permanare malum, quin omnia perturbentur
  227. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  228. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  229. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  230. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  231. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  232. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  233. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  234. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  235. inter enim cursant primordia principiorum
  236. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  237. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  238. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  239. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  240. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  241. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  242. sic calor atque et venti caeca potestas
  243. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  244. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  245. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  246. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  247. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  248. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  249. quod genus in nostris membris et corpore toto
  250. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  251. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  252. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  253. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  254. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  255. consimili ratione necessest ventus et
  256. et calor inter se vigeant commixta per artus
  257. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  258. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  259. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  260. interemant sensum diductaque solvant.
  261. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  262. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  263. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  264. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  265. est etiam quoque pacati status ille,
  266. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  267. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  268. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  269. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  270. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  271. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  272. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  273. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  274. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  275. at natura boum placido magis vivit
  276. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  277. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  278. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  279. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  280. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  281. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  282. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  283. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  284. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  285. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  286. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  287. inque aliis rebus multis differre necessest
  288. naturas hominum varias moresque sequacis;
  289. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  290. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  291. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  292. illud in his rebus video firmare potesse,
  293. usque adeo naturarum vestigia linqui
  294. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  295. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  296. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  297. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  298. nam communibus inter se radicibus haerent
  299. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  300. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  301. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  302. sic animi atque animae naturam corpore toto
  303. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  304. inplexis ita principiis ab origine prima
  305. inter se fiunt consorti praedita vita,
  306. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  307. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  308. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  309. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  310. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  311. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  312. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  313. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  314. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  315. discidium possunt artus perferre relicti,
  316. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  317. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  318. mutua vitalis discunt contagia motus,
  319. maternis etiam membris alvoque reposta,
  320. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  321. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  322. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  323. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  324. atque animam credit permixtam corpore toto
  325. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  326. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  327. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  328. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  329. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  330. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  331. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  332. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  333. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  334. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  335. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  336. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  337. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  338. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  339. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  340. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  341. iam magis exemptis oculis debere videtur
  342. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  343. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  344. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  345. corporis atque animi primordia singula primis
  346. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  347. nam cum multo sunt animae elementa minora
  348. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  349. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  350. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  351. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  352. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  353. intervalla tenere exordia prima animai.
  354. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  355. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  356. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  357. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  358. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  359. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  360. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  361. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  362. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  363. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  364. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  365. quam primordia sentiscant concussa animai,
  366. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  367. et quam in his intervallis tuditantia possint
  368. concursare coire et dissultare vicissim.
  369. Et magis est animus vitai claustra
  370. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  371. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  372. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  373. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  374. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  375. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  376. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  377. truncus adempta anima circum membrisque remota
  378. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  379. si non omnimodis, at magna parte animai
  380. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  381. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  382. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  383. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  384. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  385. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  386. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  387. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  388. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  389. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  390. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  391. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  392. conquisita diu dulcique reperta labore
  393. digna tua pergam disponere carmina vita.
  394. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  395. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  396. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  397. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  398. Principio quoniam tenuem constare minutis
  399. corporibus docui multoque minoribus esse
  400. principiis factam quam liquidus umor aquai
  401. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  402. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  403. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  404. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  405. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  406. nam procul haec dubio nobis simulacra
  407. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  408. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  409. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  410. crede animam quoque diffundi multoque perire
  411. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  412. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  413. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  414. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  415. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  416. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  417. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  418. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  419. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  420. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  421. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  422. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  423. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  424. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  425. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  426. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  427. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  428. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  429. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  430. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  431. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  432. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  433. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  434. sic animum curas acris luctumque metumque;
  435. quare participem leti quoque convenit esse.
  436. quin etiam morbis in corporis avius errat
  437. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  438. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  439. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  440. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  441. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  442. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  443. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  444. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  445. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  446. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  447. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  448. et pariter mentem sanari corpus inani
  449. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  450. acris et in venas discessit diditus ardor,
  451. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  452. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  453. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  454. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  455. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  456. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  457. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  458. significant, paulo si durior insinuarit
  459. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  460. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  461. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  462. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  463. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  464. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  465. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  466. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  467. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  468. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  469. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  470. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  471. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  472. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  473. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  474. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  475. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  476. in latebras acer corrupti corporis umor,
  477. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  478. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  479. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  480. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  481. cur eadem credis sine corpore in aperto
  482. cum validis ventis aetatem degere posse?
  483. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  484. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  485. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  486. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  487. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  488. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  489. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  490. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  491. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  492. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  493. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  494. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  495. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  496. usque adeo falsae rationi vera videtur
  497. res occurrere et effugium praecludere eunti
  498. ancipitique refutatu convincere falsum.
  499. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  500. et membratim vitalem deperdere sensum;
  501. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  502. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  503. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  504. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  505. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  506. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  507. introsum trahere et partis conducere in unum
  508. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  509. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  510. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  511. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  512. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  513. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  514. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  515. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  516. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  517. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  518. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  519. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  520. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  521. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  522. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  523. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  524. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  525. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  526. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  527. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  528. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  529. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  530. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  531. Denique corporis atque animi vivata potestas
  532. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  533. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  534. sola potest animi per se natura nec autem
  535. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  536. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  537. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  538. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  539. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  540. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  541. nec magnis intervallis primordia possunt
  542. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  543. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  544. haut possunt post mortem eiecta moveri
  545. propterea quia non simili ratione tenentur;
  546. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  547. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  548. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  549. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  550. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  551. dissolui sensus animi fateare necessest
  552. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  553. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  554. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  555. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  556. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  557. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  558. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  559. fundamenta foras manant animaeque per artus
  560. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  561. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  562. dispertitam animae naturam exisse per artus
  563. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  564. quam prolapsa foras enaret in auras.
  565. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  566. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  567. ire anima ac toto solui de corpore tota
  568. et quasi supremo languescere tempore voltus
  569. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  570. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  571. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  572. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  573. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  574. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  575. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  576. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  577. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  578. non modo non omnem possit durare per aevom,
  579. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  580. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  581. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  582. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  583. verum deficere in certa regione locatam;
  584. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  585. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  586. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  587. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  588. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  589. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  590. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  591. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  592. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  593. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  594. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  595. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  596. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  597. Praeterea si inmortalis natura animaist
  598. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  599. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  600. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  601. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  602. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  603. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  604. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  605. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  606. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  607. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  608. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  609. si subito medium celeri praeciderit ictu
  610. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  611. dispertita procul dubio quoque vis animai
  612. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  613. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  614. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  615. falciferos memorant currus abscidere membra
  616. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  617. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  618. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  619. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  620. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  621. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  622. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  623. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  624. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  625. inde alius conatur adempto surgere crure,
  626. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  627. et caput abscisum calido viventeque trunco
  628. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  629. donec reliquias animai reddidit omnes.
  630. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  631. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  632. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  633. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  634. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  635. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  636. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  637. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  638. particulis animas? at ea ratione sequetur
  639. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  640. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  641. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  642. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  643. Praeterea si inmortalis natura animai
  644. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  645. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  646. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  647. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  648. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  649. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  650. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  651. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  652. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  653. inferri solitast animi vivata potestas
  654. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  655. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  656. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  657. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  658. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  659. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  660. expertis animas nec leti lege solutas;
  661. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  662. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  663. quod fieri totum contra manifesta docet res
  664. ita conexa est per venas viscera nervos
  665. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  666. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  667. et lapis oppressus subitis e frugibus
  668. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  669. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  670. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  671. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  672. permanare animam nobis per membra solere,
  673. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  674. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  675. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  676. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  677. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  678. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  679. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  680. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  681. particulae quibus haec animi natura creatur,
  682. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  683. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  684. quapropter neque natali privata videtur
  685. esse die natura animae nec funeris expers.
  686. Semina praeterea linquontur necne animai
  687. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  688. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  689. partibus amissis quoniam libata recessit.
  690. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  691. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  692. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  693. expirant atque unde animantum copia tanta
  694. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  695. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  696. vermibus et privas in corpora posse venire
  697. credis nec reputas cur milia multa animarum
  698. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  699. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  700. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  701. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  702. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  703. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  704. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  705. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  706. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  707. et mala multa animus contage fungitur eius.
  708. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  709. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  710. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  711. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  712. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  713. conexae neque consensu contagia fient.
  714. Denique cur acris violentia triste leonum
  715. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  716. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  717. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  718. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  719. si non, certa suo quia semine seminioque
  720. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  721. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  722. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  723. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  724. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  725. accipiter fugiens veniente columba,
  726. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  727. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  728. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  729. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  730. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  731. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  732. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  733. sin animas hominum dicent in corpora semper
  734. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  735. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  736. si non, certa suo quia semine seminioque
  737. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  738. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  739. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  740. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  741. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  742. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  743. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  744. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  745. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  746. an metuit conclusa manere in corpore putri
  747. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  748. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  749. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  750. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  751. expectare immortalis mortalia membra
  752. innumero numero certareque praeproperanter
  753. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  754. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  755. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  756. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  757. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  758. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  759. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  760. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  761. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  762. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  763. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  764. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  765. posset et innasci quavis in parte soleret,
  766. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  767. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  768. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  769. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  770. totum posse extra corpus durare genique.
  771. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  772. confiteare animam distractam in corpore toto.
  773. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  774. consentire putare et fungi mutua posse
  775. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  776. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  777. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  778. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  779. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  780. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  781. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  782. dissociare intus partis, ut materiai
  783. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  784. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  785. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  786. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  787. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  788. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  789. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  790. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  791. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  792. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  793. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  794. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  795. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  796. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  797. ---
  798. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  799. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  800. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  801. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  802. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  803. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  804. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  805. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  806. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  807. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  808. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  809. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  810. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  811. omnibus humanis esset terraque marique,
  812. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  813. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  814. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  815. accidere omnino poterit sensumque movere,
  816. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  817. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  818. distractast animi natura animaeque potestas,
  819. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  820. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  821. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  822. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  823. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  824. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  825. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  826. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  827. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  828. nam cum respicias inmensi temporis omne
  829. praeteritum spatium, tum motus materiai
  830. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  831. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  832. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  833. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  834. inter enim iectast vitai pausa vageque
  835. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  836. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  837. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  838. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  839. illum cui possint incommoda conciliari,
  840. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  841. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  842. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  843. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  844. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  845. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  846. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  847. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  848. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  849. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  850. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  851. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  852. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  853. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  854. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  855. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  856. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  857. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  858. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  859. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  860. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  861. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  862. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  863. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  864. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  865. aut in melle situm suffocari atque rigere
  866. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  867. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  868. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  869. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  870. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  871. non poteris factis florentibus esse tuisque
  872. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  873. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  874. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  875. iam desiderium rerum super insidet una.'
  876. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  877. dissoluant animi magno se angore metuque.
  878. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  879. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  880. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  881. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  882. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  883. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  884. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  885. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  886. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  887. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  888. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  889. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  890. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  891. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  892. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  893. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  894. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  895. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  896. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  897. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  898. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  899. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  900. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  901. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  902. maior enim turbae disiectus materiai
  903. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  904. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  905. Denique si vocem rerum natura repente.
  906. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  907. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  908. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  909. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  910. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  911. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  912. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  913. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  914. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  915. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  916. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  917. non potius vitae finem facis atque laboris?
  918. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  919. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  920. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  921. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  922. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  923. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  924. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  925. naturam et veram verbis exponere causam?
  926. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  927. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  928. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  929. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  930. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  931. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  932. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  933. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  934. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  935. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  936. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  937. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  938. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  939. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  940. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  941. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  942. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  943. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  944. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  945. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  946. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  947. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  948. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  949. temporis exponit post mortem denique nostram.
  950. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  951. quicquam, non omni somno securius exstat?
  952. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  953. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  954. nec miser inpendens magnum timet saxum
  955. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  956. sed magis in vita divom metus urget inanis
  957. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  958. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  959. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  960. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  961. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  962. qui non sola novem dispessis iugera membris
  963. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  964. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  965. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  966. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  967. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  968. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  969. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  970. qui petere a populo fasces saevasque secures
  971. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  972. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  973. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  974. hoc est adverso nixantem trudere monte
  975. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  976. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  977. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  978. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  979. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  980. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  981. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  982. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  983. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  984. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  985. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  986. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  987. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  988. sed metus in vita poenarum pro male factis
  989. est insignibus insignis scelerisque luela,
  990. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  991. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  992. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  993. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  994. nec videt interea qui terminus esse malorum
  995. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  996. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  997. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  998. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  999. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  1000. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  1001. inde alii multi reges rerumque potentes
  1002. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  1003. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  1004. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  1005. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  1006. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  1007. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  1008. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  1009. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  1010. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  1011. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  1012. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  1013. denique Democritum post quam matura vetustas
  1014. admonuit memores motus languescere mentis,
  1015. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  1016. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  1017. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  1018. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  1019. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  1020. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  1021. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  1022. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  1023. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  1024. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  1025. ebrius urgeris multis miser undique curis
  1026. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  1027. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  1028. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  1029. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  1030. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  1031. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  1032. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  1033. commutare locum, quasi onus deponere possit.
  1034. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
  1035. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
  1036. quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
  1037. currit agens mannos ad villam praecipitanter
  1038. auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
  1039. oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
  1040. aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
  1041. aut etiam properans urbem petit atque revisit.
  1042. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
  1043. effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
  1044. propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
  1045. quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
  1046. naturam primum studeat cognoscere rerum,
  1047. temporis aeterni quoniam, non unius horae,
  1048. ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
  1049. aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
  1050. Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis