De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. interemant sensum diductaque solvant.
  2. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  3. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  4. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  5. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  6. est etiam quoque pacati status ille,
  7. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  8. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  9. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  10. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  11. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  12. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  13. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  14. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  15. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  16. at natura boum placido magis vivit
  17. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  18. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  19. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  20. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  21. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  22. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  23. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  24. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  25. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  26. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  27. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  28. inque aliis rebus multis differre necessest
  29. naturas hominum varias moresque sequacis;
  30. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  31. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  32. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  33. illud in his rebus video firmare potesse,
  34. usque adeo naturarum vestigia linqui
  35. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  36. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  37. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  38. ipsaque corporis est custos et causa salutis;