De Rerum Natura
Lucretius
-
- corporibus quia de parvis paucisque creatast,
- sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
- corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
- proporrost anima et dominatur corpore toto.
- consimili ratione necessest ventus et
- et calor inter se vigeant commixta per artus
- atque aliis aliud subsit magis emineatque,
- ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
- ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
- interemant sensum diductaque solvant.
- est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
- cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
- est et frigida multa, comes formidinis, aura,
- quae ciet horrorem membris et concitat artus;
- est etiam quoque pacati status ille,
- pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
- sed calidi plus est illis quibus acria corda
- iracundaque mens facile effervescit in ira,
- quo genere in primis vis est violenta leonum,
- pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
- nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
- at ventosa magis cervorum frigida mens est
- et gelidas citius per viscera concitat auras,
- quae tremulum faciunt membris existere motum.
- at natura boum placido magis vivit
- nec nimis irai fax umquam subdita percit
- fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
- nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
- interutrasque sitast cervos saevosque leones.
- sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
- constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
- naturae cuiusque animi vestigia prima.
- nec radicitus evelli mala posse putandumst,
- quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
- ille metu citius paulo temptetur, at ille
- tertius accipiat quaedam clementius aequo.
- inque aliis rebus multis differre necessest
- naturas hominum varias moresque sequacis;
- quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
- nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
- principiis, unde haec oritur variantia rerum.
- illud in his rebus video firmare potesse,
- usque adeo naturarum vestigia linqui
- parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
- ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
- Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
- ipsaque corporis est custos et causa salutis;
- nam communibus inter se radicibus haerent
- nec sine pernicie divelli posse videntur.