De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  2. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  3. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  4. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  5. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  6. qualia sint et quam variis distantia formis
  7. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  8. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  9. hasce secundum res animi natura videtur
  10. atque animae claranda meis iam versibus esse
  11. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  12. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  13. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  14. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  15. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  16. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  17. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  18. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  19. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  20. hinc licet advertas animum magis omnia laudis