De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  2. inter enim cursant primordia principiorum
  3. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  4. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  5. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  6. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  7. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  8. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  9. sic calor atque et venti caeca potestas
  10. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  11. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  12. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  13. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  14. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  15. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  16. quod genus in nostris membris et corpore toto
  17. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  18. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  19. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  20. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  21. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  22. consimili ratione necessest ventus et
  23. et calor inter se vigeant commixta per artus
  24. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  25. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  26. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  27. interemant sensum diductaque solvant.
  28. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  29. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  30. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  31. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  32. est etiam quoque pacati status ille,
  33. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  34. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  35. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  36. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  37. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  38. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  39. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  40. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  41. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  42. at natura boum placido magis vivit
  43. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  44. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  45. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  46. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  47. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  48. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  49. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  50. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  51. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  52. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  53. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  54. inque aliis rebus multis differre necessest
  55. naturas hominum varias moresque sequacis;
  56. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  57. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  58. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  59. illud in his rebus video firmare potesse,
  60. usque adeo naturarum vestigia linqui
  61. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  62. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  63. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  64. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  65. nam communibus inter se radicibus haerent
  66. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  67. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  68. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  69. sic animi atque animae naturam corpore toto
  70. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  71. inplexis ita principiis ab origine prima
  72. inter se fiunt consorti praedita vita,
  73. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  74. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  75. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  76. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  77. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  78. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  79. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  80. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  81. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  82. discidium possunt artus perferre relicti,
  83. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  84. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  85. mutua vitalis discunt contagia motus,
  86. maternis etiam membris alvoque reposta,
  87. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  88. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  89. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  90. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  91. atque animam credit permixtam corpore toto
  92. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  93. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  94. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  95. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  96. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  97. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  98. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  99. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  100. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  101. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  102. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  103. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  104. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  105. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  106. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  107. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,