De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  2. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  3. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  4. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  5. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  6. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  7. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  8. inter enim cursant primordia principiorum
  9. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  10. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  11. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  12. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  13. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  14. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  15. sic calor atque et venti caeca potestas
  16. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  17. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  18. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  19. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  20. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro