De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  2. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  3. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  4. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  5. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  6. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  7. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  8. inter enim cursant primordia principiorum
  9. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  10. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  11. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  12. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  13. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  14. omnibus est unum perfectum corporis augmen,