De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  2. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  3. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  4. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  5. permanare malum, quin omnia perturbentur
  6. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  7. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  8. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  9. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  10. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  11. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  12. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  13. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  14. inter enim cursant primordia principiorum
  15. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  16. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  17. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  18. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  19. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  20. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  21. sic calor atque et venti caeca potestas
  22. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  23. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  24. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  25. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  26. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  27. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  28. quod genus in nostris membris et corpore toto
  29. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  30. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  31. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  32. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  33. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  34. consimili ratione necessest ventus et
  35. et calor inter se vigeant commixta per artus
  36. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  37. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  38. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  39. interemant sensum diductaque solvant.
  40. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  41. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  42. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  43. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  44. est etiam quoque pacati status ille,
  45. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  46. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  47. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  48. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  49. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  50. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  51. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  52. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  53. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  54. at natura boum placido magis vivit
  55. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  56. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  57. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  58. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  59. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  60. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  61. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  62. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  63. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  64. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  65. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  66. inque aliis rebus multis differre necessest
  67. naturas hominum varias moresque sequacis;
  68. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  69. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  70. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  71. illud in his rebus video firmare potesse,
  72. usque adeo naturarum vestigia linqui
  73. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  74. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  75. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  76. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  77. nam communibus inter se radicibus haerent
  78. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  79. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  80. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  81. sic animi atque animae naturam corpore toto
  82. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  83. inplexis ita principiis ab origine prima
  84. inter se fiunt consorti praedita vita,
  85. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  86. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  87. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  88. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  89. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  90. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  91. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  92. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  93. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  94. discidium possunt artus perferre relicti,
  95. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  96. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  97. mutua vitalis discunt contagia motus,
  98. maternis etiam membris alvoque reposta,
  99. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  100. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  101. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  102. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  103. atque animam credit permixtam corpore toto
  104. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  105. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  106. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  107. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  108. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  109. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  110. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  111. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  112. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  113. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  114. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  115. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  116. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  117. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  118. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  119. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  120. iam magis exemptis oculis debere videtur
  121. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  122. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  123. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  124. corporis atque animi primordia singula primis
  125. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  126. nam cum multo sunt animae elementa minora
  127. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  128. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  129. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  130. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  131. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  132. intervalla tenere exordia prima animai.
  133. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  134. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  135. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  136. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  137. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  138. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  139. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  140. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  141. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  142. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  143. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  144. quam primordia sentiscant concussa animai,
  145. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  146. et quam in his intervallis tuditantia possint
  147. concursare coire et dissultare vicissim.
  148. Et magis est animus vitai claustra
  149. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  150. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  151. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  152. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  153. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  154. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  155. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  156. truncus adempta anima circum membrisque remota
  157. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  158. si non omnimodis, at magna parte animai
  159. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  160. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  161. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  162. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  163. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  164. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  165. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  166. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  167. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  168. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  169. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  170. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  171. conquisita diu dulcique reperta labore
  172. digna tua pergam disponere carmina vita.
  173. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  174. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  175. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  176. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  177. Principio quoniam tenuem constare minutis
  178. corporibus docui multoque minoribus esse
  179. principiis factam quam liquidus umor aquai
  180. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  181. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  182. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  183. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  184. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  185. nam procul haec dubio nobis simulacra
  186. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  187. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  188. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  189. crede animam quoque diffundi multoque perire
  190. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  191. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  192. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  193. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  194. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  195. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  196. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  197. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  198. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  199. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  200. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  201. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  202. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  203. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  204. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  205. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  206. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  207. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  208. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  209. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  210. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  211. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  212. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  213. sic animum curas acris luctumque metumque;
  214. quare participem leti quoque convenit esse.
  215. quin etiam morbis in corporis avius errat
  216. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  217. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  218. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  219. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  220. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  221. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  222. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  223. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  224. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  225. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  226. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  227. et pariter mentem sanari corpus inani
  228. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  229. acris et in venas discessit diditus ardor,
  230. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  231. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  232. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  233. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  234. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  235. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  236. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  237. significant, paulo si durior insinuarit
  238. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  239. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  240. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  241. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  242. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  243. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  244. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  245. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  246. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  247. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  248. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  249. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  250. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  251. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  252. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  253. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  254. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  255. in latebras acer corrupti corporis umor,
  256. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  257. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  258. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  259. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  260. cur eadem credis sine corpore in aperto
  261. cum validis ventis aetatem degere posse?
  262. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  263. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  264. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  265. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  266. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  267. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  268. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  269. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  270. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  271. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  272. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  273. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  274. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  275. usque adeo falsae rationi vera videtur
  276. res occurrere et effugium praecludere eunti
  277. ancipitique refutatu convincere falsum.
  278. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  279. et membratim vitalem deperdere sensum;
  280. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  281. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  282. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  283. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  284. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  285. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  286. introsum trahere et partis conducere in unum
  287. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  288. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  289. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  290. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  291. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  292. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  293. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  294. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  295. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  296. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  297. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  298. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  299. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  300. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  301. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  302. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  303. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  304. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  305. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  306. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  307. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  308. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  309. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  310. Denique corporis atque animi vivata potestas
  311. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  312. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  313. sola potest animi per se natura nec autem
  314. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  315. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  316. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  317. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  318. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,