De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  2. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  3. inde calor motus et venti caeca potestas
  4. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  5. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  6. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  7. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  8. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  9. permanare malum, quin omnia perturbentur
  10. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  11. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  12. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  13. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  14. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  15. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  16. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  17. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  18. inter enim cursant primordia principiorum
  19. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  20. possit nec spatio fieri divisa potestas,