De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  2. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  3. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  4. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  5. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  6. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  7. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  8. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  9. rara quod eius enim constat natura, necessest
  10. inter eum primordia multa moveri.
  11. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  12. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  13. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  14. sensiferos motus, quae denique mente volutat.