De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  2. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  3. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  4. at contra lapidum coniectum spicarumque
  5. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  6. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  7. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  8. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  9. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  10. mobilis egregie, perquam constare necessest
  11. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  12. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  13. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  14. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  15. quam tenui constet textura quamque loco se
  16. contineat parvo, si possit conglomerari,
  17. quod simul atque hominem leti secura quies est
  18. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  19. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  20. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  21. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  22. ergo animam totam perparvis esse necessest
  23. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  24. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  25. extima membrorum circumcaesura tamen se
  26. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  27. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  28. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  29. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  30. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  31. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  32. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  33. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  34. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  35. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  36. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  37. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  38. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  39. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  40. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  41. rara quod eius enim constat natura, necessest
  42. inter eum primordia multa moveri.
  43. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  44. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  45. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  46. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  47. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  48. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  49. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  50. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  51. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  52. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  53. inde calor motus et venti caeca potestas
  54. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  55. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  56. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  57. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  58. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  59. permanare malum, quin omnia perturbentur
  60. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  61. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  62. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  63. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  64. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  65. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  66. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  67. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  68. inter enim cursant primordia principiorum
  69. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  70. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  71. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  72. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  73. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  74. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  75. sic calor atque et venti caeca potestas
  76. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  77. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  78. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  79. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  80. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  81. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  82. quod genus in nostris membris et corpore toto
  83. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  84. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  85. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  86. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  87. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  88. consimili ratione necessest ventus et
  89. et calor inter se vigeant commixta per artus
  90. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  91. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  92. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  93. interemant sensum diductaque solvant.
  94. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  95. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  96. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  97. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  98. est etiam quoque pacati status ille,
  99. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  100. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  101. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  102. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  103. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  104. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  105. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  106. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  107. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  108. at natura boum placido magis vivit
  109. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  110. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  111. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  112. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  113. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  114. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  115. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  116. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  117. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  118. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  119. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  120. inque aliis rebus multis differre necessest
  121. naturas hominum varias moresque sequacis;
  122. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  123. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  124. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  125. illud in his rebus video firmare potesse,
  126. usque adeo naturarum vestigia linqui
  127. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  128. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  129. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  130. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  131. nam communibus inter se radicibus haerent
  132. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  133. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  134. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  135. sic animi atque animae naturam corpore toto
  136. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  137. inplexis ita principiis ab origine prima
  138. inter se fiunt consorti praedita vita,
  139. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  140. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  141. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  142. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  143. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  144. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  145. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  146. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  147. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  148. discidium possunt artus perferre relicti,
  149. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  150. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  151. mutua vitalis discunt contagia motus,
  152. maternis etiam membris alvoque reposta,
  153. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  154. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  155. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  156. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  157. atque animam credit permixtam corpore toto
  158. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  159. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  160. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  161. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  162. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  163. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  164. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  165. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  166. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,