De Rerum Natura
Lucretius
-
- quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
- ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
- ante oculos quorum in promptu natura videtur.
- at quod mobile tanto operest, constare rutundis
- perquam seminibus debet perquamque minutis,
- momine uti parvo possint inpulsa moveri.
- namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
- quippe volubilibus parvisque creata figuris.
- at contra mellis constantior est natura
- et pigri latices magis et cunctantior actus:
- haeret enim inter se magis omnis materiai
- copia, ni mirum quia non tam levibus extat
- corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
- namque papaveris aura potest suspensa levisque
- cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
- at contra lapidum coniectum spicarumque
- noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
- et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
- at contra quae cumque magis cum pondere magno
- asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
- nunc igitur quoniamst animi natura reperta
- mobilis egregie, perquam constare necessest
- corporibus parvis et levibus atque rutundis.
- quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
- utilis invenietur et opportuna cluebit.
- Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
- quam tenui constet textura quamque loco se
- contineat parvo, si possit conglomerari,
- quod simul atque hominem leti secura quies est
- indepta atque animi natura animaeque recessit,
- nil ibi libatum de toto corpore cernas
- ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
- vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
- ergo animam totam perparvis esse necessest
- seminibus nexam per venas viscera nervos,
- qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
- extima membrorum circumcaesura tamen se
- incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
- quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
- spiritus unguenti suavis diffugit in auras
- aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
- nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
- propterea neque detractum de pondere quicquam,
- ni mirum quia multa minutaque semina sucos
- efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
- quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
- scire licet perquam pauxillis esse creatam
- seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
- Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
- tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
- mixta vapore, vapor porro trahit secum;
- nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
- rara quod eius enim constat natura, necessest
- inter eum primordia multa moveri.
- iam triplex animi est igitur natura reperta;
- nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
- nil horum quoniam recipit mens posse creare
- sensiferos motus, quae denique mente volutat.
- quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
- adtribuatur; east omnino nominis expers;
- qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
- nec magis e parvis et levibus ex elementis;
- sensiferos motus quae didit prima per artus.
- prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
- inde calor motus et venti caeca potestas
- accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
- concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
- omnia, postremis datur ossibus atque medullis
- sive voluptas est sive est contrarius ardor.
- nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
- permanare malum, quin omnia perturbentur
- usque adeo ut vitae desit locus atque animai
- diffugiant partes per caulas corporis omnis.
- sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
- motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
- Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
- compta modis vigeant rationem reddere aventem
- abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
- sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
- inter enim cursant primordia principiorum
- motibus inter se, nihil ut secernier unum
- possit nec spatio fieri divisa potestas,
- sed quasi multae vis unius corporis extant.
- quod genus in quovis animantum viscere volgo
- est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
- omnibus est unum perfectum corporis augmen,
- sic calor atque et venti caeca potestas
- mixta creant unam naturam et mobilis illa
- vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
- sensifer unde oritur primum per viscera motus.
- nam penitus prorsum latet haec natura subestque
- nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
- atque anima est animae proporro totius ipsa.
- quod genus in nostris membris et corpore toto
- mixta latens animi vis est animaeque potestas,
- corporibus quia de parvis paucisque creatast,
- sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
- corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
- proporrost anima et dominatur corpore toto.
- consimili ratione necessest ventus et
- et calor inter se vigeant commixta per artus
- atque aliis aliud subsit magis emineatque,
- ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
- ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
- interemant sensum diductaque solvant.
- est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
- cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;