De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  2. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  3. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  4. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  5. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  6. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  7. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  8. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  9. principio esse aio persuptilem atque minutis
  10. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  11. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  12. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  13. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  14. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  15. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  16. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  17. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  18. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  19. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  20. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  21. at contra mellis constantior est natura
  22. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  23. haeret enim inter se magis omnis materiai
  24. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  25. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  26. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  27. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  28. at contra lapidum coniectum spicarumque
  29. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  30. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  31. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  32. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  33. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  34. mobilis egregie, perquam constare necessest
  35. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  36. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  37. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  38. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  39. quam tenui constet textura quamque loco se
  40. contineat parvo, si possit conglomerari,
  41. quod simul atque hominem leti secura quies est
  42. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  43. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  44. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  45. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  46. ergo animam totam perparvis esse necessest
  47. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  48. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  49. extima membrorum circumcaesura tamen se
  50. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  51. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  52. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  53. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  54. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  55. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  56. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  57. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  58. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  59. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  60. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  61. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  62. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  63. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  64. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  65. rara quod eius enim constat natura, necessest
  66. inter eum primordia multa moveri.
  67. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  68. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  69. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  70. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  71. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  72. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  73. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  74. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  75. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  76. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  77. inde calor motus et venti caeca potestas
  78. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  79. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  80. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  81. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  82. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  83. permanare malum, quin omnia perturbentur
  84. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  85. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  86. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  87. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  88. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  89. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  90. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  91. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  92. inter enim cursant primordia principiorum
  93. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  94. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  95. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  96. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  97. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  98. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  99. sic calor atque et venti caeca potestas
  100. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  101. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  102. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  103. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  104. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  105. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  106. quod genus in nostris membris et corpore toto
  107. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  108. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  109. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  110. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  111. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  112. consimili ratione necessest ventus et
  113. et calor inter se vigeant commixta per artus
  114. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  115. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  116. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  117. interemant sensum diductaque solvant.
  118. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  119. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  120. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  121. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  122. est etiam quoque pacati status ille,
  123. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  124. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  125. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  126. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  127. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  128. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  129. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  130. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  131. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  132. at natura boum placido magis vivit
  133. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  134. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  135. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  136. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  137. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  138. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  139. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  140. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  141. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  142. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  143. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  144. inque aliis rebus multis differre necessest
  145. naturas hominum varias moresque sequacis;
  146. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  147. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  148. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  149. illud in his rebus video firmare potesse,
  150. usque adeo naturarum vestigia linqui
  151. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  152. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  153. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  154. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  155. nam communibus inter se radicibus haerent
  156. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  157. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  158. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  159. sic animi atque animae naturam corpore toto
  160. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  161. inplexis ita principiis ab origine prima
  162. inter se fiunt consorti praedita vita,
  163. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  164. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  165. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  166. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  167. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  168. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  169. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  170. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  171. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  172. discidium possunt artus perferre relicti,
  173. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  174. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  175. mutua vitalis discunt contagia motus,
  176. maternis etiam membris alvoque reposta,
  177. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  178. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  179. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  180. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  181. atque animam credit permixtam corpore toto
  182. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  183. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  184. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  185. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  186. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  187. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  188. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  189. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  190. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  191. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  192. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  193. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  194. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  195. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  196. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  197. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  198. iam magis exemptis oculis debere videtur
  199. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  200. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  201. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  202. corporis atque animi primordia singula primis
  203. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  204. nam cum multo sunt animae elementa minora
  205. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  206. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  207. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  208. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  209. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  210. intervalla tenere exordia prima animai.
  211. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  212. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  213. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  214. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  215. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  216. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  217. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  218. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  219. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  220. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  221. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  222. quam primordia sentiscant concussa animai,
  223. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  224. et quam in his intervallis tuditantia possint
  225. concursare coire et dissultare vicissim.
  226. Et magis est animus vitai claustra
  227. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  228. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  229. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  230. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  231. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  232. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  233. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  234. truncus adempta anima circum membrisque remota
  235. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  236. si non omnimodis, at magna parte animai
  237. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  238. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  239. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  240. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  241. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  242. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  243. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  244. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  245. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  246. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  247. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  248. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  249. conquisita diu dulcique reperta labore
  250. digna tua pergam disponere carmina vita.
  251. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  252. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  253. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  254. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  255. Principio quoniam tenuem constare minutis
  256. corporibus docui multoque minoribus esse
  257. principiis factam quam liquidus umor aquai
  258. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  259. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  260. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  261. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  262. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  263. nam procul haec dubio nobis simulacra
  264. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  265. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  266. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  267. crede animam quoque diffundi multoque perire
  268. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  269. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  270. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  271. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  272. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  273. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  274. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  275. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  276. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  277. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  278. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  279. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  280. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  281. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  282. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  283. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  284. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  285. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  286. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  287. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  288. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  289. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  290. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  291. sic animum curas acris luctumque metumque;
  292. quare participem leti quoque convenit esse.
  293. quin etiam morbis in corporis avius errat
  294. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  295. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  296. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  297. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  298. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  299. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  300. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  301. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  302. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  303. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  304. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  305. et pariter mentem sanari corpus inani
  306. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  307. acris et in venas discessit diditus ardor,
  308. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  309. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  310. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  311. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  312. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  313. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  314. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  315. significant, paulo si durior insinuarit
  316. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  317. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  318. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  319. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  320. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  321. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  322. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  323. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  324. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  325. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  326. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  327. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  328. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  329. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  330. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  331. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  332. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  333. in latebras acer corrupti corporis umor,
  334. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  335. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  336. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  337. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  338. cur eadem credis sine corpore in aperto
  339. cum validis ventis aetatem degere posse?
  340. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  341. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  342. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  343. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  344. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  345. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  346. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  347. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  348. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  349. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  350. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  351. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  352. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  353. usque adeo falsae rationi vera videtur
  354. res occurrere et effugium praecludere eunti
  355. ancipitique refutatu convincere falsum.
  356. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  357. et membratim vitalem deperdere sensum;
  358. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  359. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  360. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  361. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  362. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  363. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  364. introsum trahere et partis conducere in unum
  365. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  366. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  367. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  368. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  369. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  370. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  371. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  372. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  373. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  374. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  375. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  376. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  377. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  378. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  379. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  380. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  381. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  382. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  383. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  384. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  385. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  386. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  387. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  388. Denique corporis atque animi vivata potestas
  389. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  390. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  391. sola potest animi per se natura nec autem
  392. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  393. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  394. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  395. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  396. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  397. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  398. nec magnis intervallis primordia possunt
  399. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  400. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  401. haut possunt post mortem eiecta moveri
  402. propterea quia non simili ratione tenentur;
  403. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  404. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  405. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  406. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  407. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  408. dissolui sensus animi fateare necessest
  409. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  410. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  411. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  412. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  413. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  414. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  415. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  416. fundamenta foras manant animaeque per artus
  417. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  418. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  419. dispertitam animae naturam exisse per artus
  420. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  421. quam prolapsa foras enaret in auras.
  422. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  423. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  424. ire anima ac toto solui de corpore tota
  425. et quasi supremo languescere tempore voltus
  426. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  427. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  428. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  429. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  430. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  431. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  432. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  433. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  434. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  435. non modo non omnem possit durare per aevom,
  436. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  437. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  438. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  439. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  440. verum deficere in certa regione locatam;
  441. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  442. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  443. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  444. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  445. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  446. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  447. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  448. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  449. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  450. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  451. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  452. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  453. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  454. Praeterea si inmortalis natura animaist
  455. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  456. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  457. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  458. possumus infernas animas Acherunte vagare.