De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  2. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  3. corporea natura animum constare animamque?
  4. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  5. consentire animum nobis in corpore cernis.
  6. si minus offendit vitam vis horrida teli
  7. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  8. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  9. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  10. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  11. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  12. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  13. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  14. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  15. principio esse aio persuptilem atque minutis
  16. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  17. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  18. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  19. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  20. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  21. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  22. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  23. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  24. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  25. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  26. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  27. at contra mellis constantior est natura
  28. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  29. haeret enim inter se magis omnis materiai
  30. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  31. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  32. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  33. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  34. at contra lapidum coniectum spicarumque
  35. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  36. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  37. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  38. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  39. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  40. mobilis egregie, perquam constare necessest
  41. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  42. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  43. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  44. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  45. quam tenui constet textura quamque loco se
  46. contineat parvo, si possit conglomerari,
  47. quod simul atque hominem leti secura quies est
  48. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  49. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  50. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  51. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  52. ergo animam totam perparvis esse necessest
  53. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  54. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  55. extima membrorum circumcaesura tamen se
  56. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  57. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  58. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  59. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  60. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  61. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  62. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  63. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  64. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  65. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  66. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  67. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  68. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  69. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  70. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  71. rara quod eius enim constat natura, necessest
  72. inter eum primordia multa moveri.
  73. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  74. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  75. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  76. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  77. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  78. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  79. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  80. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  81. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  82. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  83. inde calor motus et venti caeca potestas
  84. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  85. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  86. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  87. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  88. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  89. permanare malum, quin omnia perturbentur
  90. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  91. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  92. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  93. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  94. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  95. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  96. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  97. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  98. inter enim cursant primordia principiorum
  99. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  100. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  101. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  102. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  103. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  104. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  105. sic calor atque et venti caeca potestas
  106. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  107. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  108. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  109. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  110. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  111. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  112. quod genus in nostris membris et corpore toto
  113. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  114. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  115. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  116. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  117. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  118. consimili ratione necessest ventus et
  119. et calor inter se vigeant commixta per artus
  120. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  121. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  122. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  123. interemant sensum diductaque solvant.
  124. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  125. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  126. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  127. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  128. est etiam quoque pacati status ille,
  129. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  130. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  131. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  132. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  133. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  134. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  135. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  136. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  137. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  138. at natura boum placido magis vivit
  139. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  140. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  141. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  142. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  143. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  144. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  145. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  146. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  147. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  148. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  149. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  150. inque aliis rebus multis differre necessest
  151. naturas hominum varias moresque sequacis;
  152. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  153. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  154. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  155. illud in his rebus video firmare potesse,
  156. usque adeo naturarum vestigia linqui
  157. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  158. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  159. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  160. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  161. nam communibus inter se radicibus haerent
  162. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  163. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  164. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  165. sic animi atque animae naturam corpore toto
  166. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  167. inplexis ita principiis ab origine prima
  168. inter se fiunt consorti praedita vita,
  169. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  170. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  171. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  172. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  173. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  174. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  175. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  176. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  177. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  178. discidium possunt artus perferre relicti,
  179. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  180. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  181. mutua vitalis discunt contagia motus,
  182. maternis etiam membris alvoque reposta,
  183. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  184. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  185. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  186. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  187. atque animam credit permixtam corpore toto
  188. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  189. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  190. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  191. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  192. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  193. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  194. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  195. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  196. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  197. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  198. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  199. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  200. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  201. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  202. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  203. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  204. iam magis exemptis oculis debere videtur
  205. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  206. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  207. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  208. corporis atque animi primordia singula primis
  209. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  210. nam cum multo sunt animae elementa minora
  211. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  212. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  213. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  214. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  215. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  216. intervalla tenere exordia prima animai.
  217. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  218. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  219. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  220. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  221. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  222. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  223. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  224. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  225. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  226. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  227. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  228. quam primordia sentiscant concussa animai,
  229. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  230. et quam in his intervallis tuditantia possint
  231. concursare coire et dissultare vicissim.
  232. Et magis est animus vitai claustra
  233. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  234. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  235. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  236. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  237. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  238. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  239. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  240. truncus adempta anima circum membrisque remota
  241. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  242. si non omnimodis, at magna parte animai
  243. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  244. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  245. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  246. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem