De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  2. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  3. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  4. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  5. corporea natura animum constare animamque?
  6. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  7. consentire animum nobis in corpore cernis.
  8. si minus offendit vitam vis horrida teli
  9. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  10. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  11. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  12. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  13. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  14. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  15. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  16. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  17. principio esse aio persuptilem atque minutis
  18. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  19. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  20. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  21. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  22. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  23. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  24. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  25. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  26. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  27. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  28. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  29. at contra mellis constantior est natura
  30. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  31. haeret enim inter se magis omnis materiai
  32. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  33. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  34. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  35. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  36. at contra lapidum coniectum spicarumque
  37. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  38. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  39. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  40. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  41. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  42. mobilis egregie, perquam constare necessest
  43. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  44. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  45. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  46. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  47. quam tenui constet textura quamque loco se
  48. contineat parvo, si possit conglomerari,
  49. quod simul atque hominem leti secura quies est
  50. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  51. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  52. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  53. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  54. ergo animam totam perparvis esse necessest
  55. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  56. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  57. extima membrorum circumcaesura tamen se
  58. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  59. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  60. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  61. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  62. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  63. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  64. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  65. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  66. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  67. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  68. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  69. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  70. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  71. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  72. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  73. rara quod eius enim constat natura, necessest
  74. inter eum primordia multa moveri.
  75. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  76. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  77. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  78. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  79. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  80. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  81. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  82. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  83. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  84. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  85. inde calor motus et venti caeca potestas
  86. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  87. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  88. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  89. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  90. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  91. permanare malum, quin omnia perturbentur
  92. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  93. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  94. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  95. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  96. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  97. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  98. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  99. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  100. inter enim cursant primordia principiorum
  101. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  102. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  103. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  104. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  105. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  106. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  107. sic calor atque et venti caeca potestas
  108. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  109. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  110. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  111. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  112. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  113. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  114. quod genus in nostris membris et corpore toto
  115. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  116. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  117. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  118. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  119. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  120. consimili ratione necessest ventus et
  121. et calor inter se vigeant commixta per artus
  122. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  123. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  124. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  125. interemant sensum diductaque solvant.
  126. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  127. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  128. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  129. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  130. est etiam quoque pacati status ille,
  131. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  132. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  133. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  134. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  135. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  136. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  137. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  138. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  139. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  140. at natura boum placido magis vivit
  141. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  142. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  143. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  144. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  145. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  146. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  147. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  148. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  149. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  150. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  151. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  152. inque aliis rebus multis differre necessest
  153. naturas hominum varias moresque sequacis;
  154. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  155. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  156. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  157. illud in his rebus video firmare potesse,
  158. usque adeo naturarum vestigia linqui
  159. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  160. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  161. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  162. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  163. nam communibus inter se radicibus haerent
  164. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  165. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  166. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  167. sic animi atque animae naturam corpore toto
  168. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  169. inplexis ita principiis ab origine prima
  170. inter se fiunt consorti praedita vita,
  171. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  172. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  173. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  174. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  175. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  176. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  177. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  178. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  179. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  180. discidium possunt artus perferre relicti,
  181. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  182. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  183. mutua vitalis discunt contagia motus,
  184. maternis etiam membris alvoque reposta,
  185. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  186. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  187. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  188. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  189. atque animam credit permixtam corpore toto
  190. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  191. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  192. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  193. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  194. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  195. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  196. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  197. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  198. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  199. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  200. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  201. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  202. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  203. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  204. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  205. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  206. iam magis exemptis oculis debere videtur
  207. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  208. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  209. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  210. corporis atque animi primordia singula primis
  211. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  212. nam cum multo sunt animae elementa minora
  213. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  214. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  215. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  216. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  217. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  218. intervalla tenere exordia prima animai.
  219. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  220. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  221. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  222. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  223. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  224. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  225. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  226. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  227. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  228. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  229. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  230. quam primordia sentiscant concussa animai,
  231. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  232. et quam in his intervallis tuditantia possint
  233. concursare coire et dissultare vicissim.
  234. Et magis est animus vitai claustra
  235. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  236. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  237. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  238. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  239. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  240. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  241. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  242. truncus adempta anima circum membrisque remota
  243. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  244. si non omnimodis, at magna parte animai
  245. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  246. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  247. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  248. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  249. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  250. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  251. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  252. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  253. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  254. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  255. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  256. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  257. conquisita diu dulcique reperta labore
  258. digna tua pergam disponere carmina vita.
  259. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  260. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  261. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  262. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  263. Principio quoniam tenuem constare minutis
  264. corporibus docui multoque minoribus esse
  265. principiis factam quam liquidus umor aquai
  266. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  267. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  268. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  269. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  270. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  271. nam procul haec dubio nobis simulacra
  272. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  273. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  274. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  275. crede animam quoque diffundi multoque perire
  276. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  277. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  278. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  279. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  280. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  281. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  282. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  283. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  284. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  285. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  286. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  287. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  288. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  289. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  290. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  291. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  292. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  293. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  294. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  295. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  296. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  297. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  298. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  299. sic animum curas acris luctumque metumque;
  300. quare participem leti quoque convenit esse.
  301. quin etiam morbis in corporis avius errat
  302. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  303. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  304. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  305. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  306. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  307. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  308. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  309. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  310. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  311. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  312. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  313. et pariter mentem sanari corpus inani
  314. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  315. acris et in venas discessit diditus ardor,
  316. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  317. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  318. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  319. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  320. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  321. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  322. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  323. significant, paulo si durior insinuarit
  324. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  325. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  326. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  327. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  328. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  329. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  330. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  331. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  332. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  333. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  334. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  335. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  336. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  337. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  338. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  339. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  340. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  341. in latebras acer corrupti corporis umor,
  342. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  343. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  344. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  345. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  346. cur eadem credis sine corpore in aperto
  347. cum validis ventis aetatem degere posse?
  348. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  349. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  350. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  351. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  352. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  353. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  354. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  355. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  356. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  357. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  358. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  359. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  360. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  361. usque adeo falsae rationi vera videtur
  362. res occurrere et effugium praecludere eunti
  363. ancipitique refutatu convincere falsum.
  364. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  365. et membratim vitalem deperdere sensum;
  366. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  367. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  368. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  369. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  370. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  371. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  372. introsum trahere et partis conducere in unum
  373. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  374. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  375. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  376. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  377. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  378. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  379. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  380. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  381. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  382. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  383. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  384. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  385. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  386. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  387. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  388. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  389. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  390. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  391. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  392. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  393. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  394. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  395. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  396. Denique corporis atque animi vivata potestas
  397. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  398. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  399. sola potest animi per se natura nec autem
  400. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  401. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  402. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  403. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  404. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  405. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  406. nec magnis intervallis primordia possunt
  407. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  408. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  409. haut possunt post mortem eiecta moveri
  410. propterea quia non simili ratione tenentur;
  411. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  412. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  413. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  414. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  415. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  416. dissolui sensus animi fateare necessest
  417. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  418. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  419. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  420. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  421. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  422. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  423. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  424. fundamenta foras manant animaeque per artus
  425. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  426. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  427. dispertitam animae naturam exisse per artus
  428. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  429. quam prolapsa foras enaret in auras.
  430. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  431. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  432. ire anima ac toto solui de corpore tota
  433. et quasi supremo languescere tempore voltus
  434. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  435. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  436. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  437. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  438. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  439. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  440. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  441. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  442. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  443. non modo non omnem possit durare per aevom,
  444. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  445. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  446. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  447. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  448. verum deficere in certa regione locatam;
  449. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  450. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  451. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  452. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  453. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  454. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  455. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  456. si non certa loca ad nascendum reddita cuique