De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. denique concidere ex animi terrore videmus
  2. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  3. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  4. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  5. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  6. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  7. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  8. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  9. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  10. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  11. corporea natura animum constare animamque?
  12. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  13. consentire animum nobis in corpore cernis.
  14. si minus offendit vitam vis horrida teli