De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. consentire animam totam per membra videmus
  2. sudoresque ita palloremque existere toto
  3. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  4. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  5. denique concidere ex animi terrore videmus
  6. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  7. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  8. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  9. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  10. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  11. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  12. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  13. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  14. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  15. corporea natura animum constare animamque?
  16. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  17. consentire animum nobis in corpore cernis.
  18. si minus offendit vitam vis horrida teli
  19. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  20. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  21. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  22. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  23. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  24. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  25. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  26. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  27. principio esse aio persuptilem atque minutis
  28. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  29. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  30. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  31. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  32. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  33. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  34. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  35. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  36. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  37. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  38. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  39. at contra mellis constantior est natura
  40. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  41. haeret enim inter se magis omnis materiai
  42. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  43. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  44. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  45. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  46. at contra lapidum coniectum spicarumque
  47. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  48. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  49. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  50. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  51. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  52. mobilis egregie, perquam constare necessest
  53. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  54. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  55. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  56. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  57. quam tenui constet textura quamque loco se
  58. contineat parvo, si possit conglomerari,
  59. quod simul atque hominem leti secura quies est
  60. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  61. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  62. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  63. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  64. ergo animam totam perparvis esse necessest
  65. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  66. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  67. extima membrorum circumcaesura tamen se
  68. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  69. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  70. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  71. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  72. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  73. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  74. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  75. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  76. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  77. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  78. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  79. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  80. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  81. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  82. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  83. rara quod eius enim constat natura, necessest
  84. inter eum primordia multa moveri.
  85. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  86. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  87. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  88. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  89. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  90. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  91. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  92. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  93. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  94. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  95. inde calor motus et venti caeca potestas
  96. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  97. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  98. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  99. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  100. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  101. permanare malum, quin omnia perturbentur
  102. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  103. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  104. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  105. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  106. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  107. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  108. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  109. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  110. inter enim cursant primordia principiorum
  111. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  112. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  113. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  114. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  115. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  116. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  117. sic calor atque et venti caeca potestas
  118. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  119. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  120. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  121. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  122. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  123. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  124. quod genus in nostris membris et corpore toto
  125. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  126. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  127. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  128. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  129. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  130. consimili ratione necessest ventus et
  131. et calor inter se vigeant commixta per artus
  132. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  133. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  134. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  135. interemant sensum diductaque solvant.
  136. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  137. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  138. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  139. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  140. est etiam quoque pacati status ille,
  141. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  142. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  143. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  144. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  145. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  146. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  147. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  148. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  149. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  150. at natura boum placido magis vivit
  151. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  152. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  153. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  154. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  155. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  156. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  157. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  158. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  159. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  160. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  161. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  162. inque aliis rebus multis differre necessest
  163. naturas hominum varias moresque sequacis;
  164. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  165. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  166. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  167. illud in his rebus video firmare potesse,
  168. usque adeo naturarum vestigia linqui
  169. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  170. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  171. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  172. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  173. nam communibus inter se radicibus haerent
  174. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  175. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  176. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  177. sic animi atque animae naturam corpore toto
  178. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  179. inplexis ita principiis ab origine prima
  180. inter se fiunt consorti praedita vita,
  181. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  182. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  183. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  184. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  185. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  186. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  187. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  188. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  189. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  190. discidium possunt artus perferre relicti,
  191. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  192. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  193. mutua vitalis discunt contagia motus,
  194. maternis etiam membris alvoque reposta,
  195. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  196. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  197. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  198. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  199. atque animam credit permixtam corpore toto
  200. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  201. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  202. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  203. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  204. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'