De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  2. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  3. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  4. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  5. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  6. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  7. consentire animam totam per membra videmus
  8. sudoresque ita palloremque existere toto
  9. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  10. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  11. denique concidere ex animi terrore videmus
  12. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  13. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  14. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  15. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  16. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  17. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  18. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  19. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  20. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  21. corporea natura animum constare animamque?
  22. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  23. consentire animum nobis in corpore cernis.
  24. si minus offendit vitam vis horrida teli
  25. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  26. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  27. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  28. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  29. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  30. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  31. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  32. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  33. principio esse aio persuptilem atque minutis
  34. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  35. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  36. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  37. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  38. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  39. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  40. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  41. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  42. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  43. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  44. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  45. at contra mellis constantior est natura
  46. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  47. haeret enim inter se magis omnis materiai
  48. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  49. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  50. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  51. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  52. at contra lapidum coniectum spicarumque
  53. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  54. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  55. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  56. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  57. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  58. mobilis egregie, perquam constare necessest
  59. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  60. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  61. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  62. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  63. quam tenui constet textura quamque loco se
  64. contineat parvo, si possit conglomerari,
  65. quod simul atque hominem leti secura quies est
  66. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  67. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  68. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  69. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  70. ergo animam totam perparvis esse necessest
  71. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  72. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  73. extima membrorum circumcaesura tamen se
  74. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  75. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  76. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  77. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  78. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  79. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  80. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  81. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  82. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  83. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  84. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  85. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  86. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  87. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  88. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  89. rara quod eius enim constat natura, necessest
  90. inter eum primordia multa moveri.
  91. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  92. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  93. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  94. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  95. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  96. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  97. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  98. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  99. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  100. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  101. inde calor motus et venti caeca potestas
  102. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  103. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  104. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  105. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  106. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  107. permanare malum, quin omnia perturbentur
  108. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  109. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  110. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  111. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  112. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  113. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  114. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  115. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  116. inter enim cursant primordia principiorum
  117. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  118. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  119. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  120. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  121. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  122. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  123. sic calor atque et venti caeca potestas
  124. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  125. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  126. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  127. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  128. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  129. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  130. quod genus in nostris membris et corpore toto
  131. mixta latens animi vis est animaeque potestas,