De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  2. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  3. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  4. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  5. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  6. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  7. consentire animam totam per membra videmus
  8. sudoresque ita palloremque existere toto
  9. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  10. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  11. denique concidere ex animi terrore videmus
  12. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  13. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  14. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  15. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  16. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  17. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  18. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  19. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  20. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst