De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cetera pars animae per totum dissita corpus
  2. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  3. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  4. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  5. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  6. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  7. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  8. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  9. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  10. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  11. consentire animam totam per membra videmus
  12. sudoresque ita palloremque existere toto
  13. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  14. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  15. denique concidere ex animi terrore videmus
  16. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  17. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  18. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  19. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  20. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  21. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  22. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  23. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  24. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  25. corporea natura animum constare animamque?
  26. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  27. consentire animum nobis in corpore cernis.
  28. si minus offendit vitam vis horrida teli
  29. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  30. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  31. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  32. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  33. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  34. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  35. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  36. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  37. principio esse aio persuptilem atque minutis
  38. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  39. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  40. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  41. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  42. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  43. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  44. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  45. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  46. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  47. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  48. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  49. at contra mellis constantior est natura
  50. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  51. haeret enim inter se magis omnis materiai
  52. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  53. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  54. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  55. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  56. at contra lapidum coniectum spicarumque
  57. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  58. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  59. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  60. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  61. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  62. mobilis egregie, perquam constare necessest
  63. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  64. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  65. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  66. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  67. quam tenui constet textura quamque loco se
  68. contineat parvo, si possit conglomerari,
  69. quod simul atque hominem leti secura quies est
  70. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  71. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  72. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  73. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  74. ergo animam totam perparvis esse necessest
  75. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  76. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  77. extima membrorum circumcaesura tamen se
  78. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  79. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  80. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  81. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  82. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  83. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  84. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  85. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  86. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  87. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  88. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  89. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  90. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  91. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  92. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  93. rara quod eius enim constat natura, necessest
  94. inter eum primordia multa moveri.
  95. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  96. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  97. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  98. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  99. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  100. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  101. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  102. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  103. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  104. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  105. inde calor motus et venti caeca potestas
  106. accipit, inde , inde omnia mobilitantur: