De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  2. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  3. cetera pars animae per totum dissita corpus
  4. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  5. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  6. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  7. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  8. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  9. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  10. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  11. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  12. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  13. consentire animam totam per membra videmus
  14. sudoresque ita palloremque existere toto
  15. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  16. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  17. denique concidere ex animi terrore videmus
  18. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  19. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  20. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  21. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  22. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  23. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  24. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  25. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  26. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  27. corporea natura animum constare animamque?
  28. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  29. consentire animum nobis in corpore cernis.
  30. si minus offendit vitam vis horrida teli
  31. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  32. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  33. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  34. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  35. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  36. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  37. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  38. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  39. principio esse aio persuptilem atque minutis
  40. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  41. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  42. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  43. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  44. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  45. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  46. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  47. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  48. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  49. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  50. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  51. at contra mellis constantior est natura
  52. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  53. haeret enim inter se magis omnis materiai
  54. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  55. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  56. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  57. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  58. at contra lapidum coniectum spicarumque
  59. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  60. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  61. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  62. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  63. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  64. mobilis egregie, perquam constare necessest
  65. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  66. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  67. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  68. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  69. quam tenui constet textura quamque loco se
  70. contineat parvo, si possit conglomerari,
  71. quod simul atque hominem leti secura quies est
  72. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  73. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  74. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  75. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  76. ergo animam totam perparvis esse necessest
  77. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  78. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  79. extima membrorum circumcaesura tamen se
  80. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  81. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  82. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  83. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  84. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  85. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  86. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  87. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  88. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  89. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  90. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  91. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  92. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  93. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  94. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  95. rara quod eius enim constat natura, necessest
  96. inter eum primordia multa moveri.
  97. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  98. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  99. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  100. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  101. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  102. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  103. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  104. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  105. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  106. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  107. inde calor motus et venti caeca potestas
  108. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  109. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  110. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  111. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  112. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  113. permanare malum, quin omnia perturbentur
  114. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  115. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  116. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  117. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  118. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  119. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  120. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  121. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  122. inter enim cursant primordia principiorum
  123. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  124. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  125. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  126. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  127. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  128. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  129. sic calor atque et venti caeca potestas
  130. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  131. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  132. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  133. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  134. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  135. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  136. quod genus in nostris membris et corpore toto
  137. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  138. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  139. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  140. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  141. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  142. consimili ratione necessest ventus et
  143. et calor inter se vigeant commixta per artus
  144. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  145. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  146. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  147. interemant sensum diductaque solvant.
  148. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  149. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  150. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  151. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  152. est etiam quoque pacati status ille,
  153. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  154. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  155. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  156. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  157. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  158. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  159. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  160. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  161. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  162. at natura boum placido magis vivit
  163. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  164. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  165. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  166. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  167. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  168. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  169. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  170. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  171. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  172. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  173. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  174. inque aliis rebus multis differre necessest
  175. naturas hominum varias moresque sequacis;
  176. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  177. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  178. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  179. illud in his rebus video firmare potesse,
  180. usque adeo naturarum vestigia linqui
  181. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  182. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  183. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  184. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  185. nam communibus inter se radicibus haerent
  186. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  187. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  188. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  189. sic animi atque animae naturam corpore toto
  190. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  191. inplexis ita principiis ab origine prima
  192. inter se fiunt consorti praedita vita,
  193. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  194. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  195. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  196. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  197. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  198. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  199. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  200. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  201. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  202. discidium possunt artus perferre relicti,
  203. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  204. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  205. mutua vitalis discunt contagia motus,
  206. maternis etiam membris alvoque reposta,
  207. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  208. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  209. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  210. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  211. atque animam credit permixtam corpore toto
  212. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  213. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  214. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  215. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  216. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  217. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  218. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  219. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  220. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  221. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  222. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  223. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  224. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  225. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  226. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  227. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  228. iam magis exemptis oculis debere videtur
  229. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  230. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  231. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  232. corporis atque animi primordia singula primis
  233. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  234. nam cum multo sunt animae elementa minora
  235. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  236. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  237. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  238. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  239. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  240. intervalla tenere exordia prima animai.
  241. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  242. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  243. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  244. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  245. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  246. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  247. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  248. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  249. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  250. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  251. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  252. quam primordia sentiscant concussa animai,
  253. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  254. et quam in his intervallis tuditantia possint
  255. concursare coire et dissultare vicissim.
  256. Et magis est animus vitai claustra
  257. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  258. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  259. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  260. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  261. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  262. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  263. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  264. truncus adempta anima circum membrisque remota
  265. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  266. si non omnimodis, at magna parte animai
  267. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  268. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  269. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  270. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  271. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  272. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  273. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  274. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  275. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  276. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  277. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  278. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  279. conquisita diu dulcique reperta labore
  280. digna tua pergam disponere carmina vita.
  281. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  282. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  283. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  284. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  285. Principio quoniam tenuem constare minutis
  286. corporibus docui multoque minoribus esse
  287. principiis factam quam liquidus umor aquai
  288. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  289. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  290. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  291. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  292. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  293. nam procul haec dubio nobis simulacra
  294. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  295. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  296. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  297. crede animam quoque diffundi multoque perire
  298. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  299. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  300. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  301. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  302. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  303. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  304. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  305. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  306. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  307. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  308. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  309. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  310. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  311. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  312. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  313. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  314. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  315. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  316. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  317. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  318. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  319. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  320. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  321. sic animum curas acris luctumque metumque;
  322. quare participem leti quoque convenit esse.
  323. quin etiam morbis in corporis avius errat
  324. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  325. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  326. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  327. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  328. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  329. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  330. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  331. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  332. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  333. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  334. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  335. et pariter mentem sanari corpus inani
  336. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  337. acris et in venas discessit diditus ardor,
  338. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  339. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  340. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  341. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  342. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  343. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  344. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  345. significant, paulo si durior insinuarit
  346. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  347. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  348. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  349. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  350. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  351. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  352. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  353. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  354. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  355. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  356. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  357. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  358. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  359. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  360. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  361. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  362. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  363. in latebras acer corrupti corporis umor,
  364. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  365. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  366. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  367. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  368. cur eadem credis sine corpore in aperto
  369. cum validis ventis aetatem degere posse?
  370. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  371. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  372. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  373. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  374. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  375. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  376. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  377. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  378. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  379. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  380. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  381. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  382. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  383. usque adeo falsae rationi vera videtur
  384. res occurrere et effugium praecludere eunti
  385. ancipitique refutatu convincere falsum.
  386. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  387. et membratim vitalem deperdere sensum;
  388. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  389. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  390. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  391. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  392. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  393. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  394. introsum trahere et partis conducere in unum
  395. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  396. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  397. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  398. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  399. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  400. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  401. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  402. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  403. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  404. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  405. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  406. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  407. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  408. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  409. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  410. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  411. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  412. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  413. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  414. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  415. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  416. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  417. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  418. Denique corporis atque animi vivata potestas
  419. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  420. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  421. sola potest animi per se natura nec autem
  422. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  423. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  424. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  425. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  426. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  427. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  428. nec magnis intervallis primordia possunt
  429. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  430. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  431. haut possunt post mortem eiecta moveri
  432. propterea quia non simili ratione tenentur;
  433. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  434. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  435. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  436. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  437. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  438. dissolui sensus animi fateare necessest
  439. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  440. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  441. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  442. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  443. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  444. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  445. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  446. fundamenta foras manant animaeque per artus
  447. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  448. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  449. dispertitam animae naturam exisse per artus
  450. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  451. quam prolapsa foras enaret in auras.
  452. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  453. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  454. ire anima ac toto solui de corpore tota
  455. et quasi supremo languescere tempore voltus
  456. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  457. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  458. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  459. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  460. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  461. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  462. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  463. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  464. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  465. non modo non omnem possit durare per aevom,
  466. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  467. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  468. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  469. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  470. verum deficere in certa regione locatam;
  471. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  472. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  473. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  474. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  475. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  476. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  477. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  478. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  479. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  480. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  481. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  482. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  483. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  484. Praeterea si inmortalis natura animaist
  485. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  486. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  487. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  488. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  489. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  490. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  491. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  492. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  493. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  494. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  495. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  496. si subito medium celeri praeciderit ictu
  497. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  498. dispertita procul dubio quoque vis animai
  499. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  500. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  501. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  502. falciferos memorant currus abscidere membra
  503. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  504. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  505. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  506. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  507. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  508. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  509. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  510. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  511. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  512. inde alius conatur adempto surgere crure,
  513. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  514. et caput abscisum calido viventeque trunco
  515. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  516. donec reliquias animai reddidit omnes.
  517. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  518. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  519. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  520. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  521. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  522. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  523. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  524. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  525. particulis animas? at ea ratione sequetur
  526. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  527. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  528. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  529. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  530. Praeterea si inmortalis natura animai
  531. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  532. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  533. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  534. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  535. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  536. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  537. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  538. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  539. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  540. inferri solitast animi vivata potestas
  541. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  542. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  543. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  544. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  545. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  546. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  547. expertis animas nec leti lege solutas;
  548. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  549. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  550. quod fieri totum contra manifesta docet res
  551. ita conexa est per venas viscera nervos
  552. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  553. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  554. et lapis oppressus subitis e frugibus
  555. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  556. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  557. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  558. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  559. permanare animam nobis per membra solere,
  560. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  561. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  562. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  563. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  564. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  565. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  566. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  567. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  568. particulae quibus haec animi natura creatur,
  569. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  570. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  571. quapropter neque natali privata videtur
  572. esse die natura animae nec funeris expers.
  573. Semina praeterea linquontur necne animai
  574. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  575. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  576. partibus amissis quoniam libata recessit.
  577. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  578. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  579. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  580. expirant atque unde animantum copia tanta
  581. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  582. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  583. vermibus et privas in corpora posse venire
  584. credis nec reputas cur milia multa animarum
  585. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  586. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  587. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  588. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  589. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  590. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  591. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  592. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  593. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  594. et mala multa animus contage fungitur eius.
  595. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  596. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  597. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  598. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  599. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  600. conexae neque consensu contagia fient.
  601. Denique cur acris violentia triste leonum
  602. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  603. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  604. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  605. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  606. si non, certa suo quia semine seminioque
  607. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  608. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  609. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  610. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  611. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  612. accipiter fugiens veniente columba,
  613. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  614. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  615. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  616. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  617. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  618. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  619. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  620. sin animas hominum dicent in corpora semper
  621. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  622. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  623. si non, certa suo quia semine seminioque
  624. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  625. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  626. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  627. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  628. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  629. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  630. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  631. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  632. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  633. an metuit conclusa manere in corpore putri
  634. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  635. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  636. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  637. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  638. expectare immortalis mortalia membra
  639. innumero numero certareque praeproperanter
  640. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  641. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  642. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  643. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  644. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  645. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  646. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  647. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  648. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  649. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  650. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  651. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  652. posset et innasci quavis in parte soleret,
  653. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  654. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  655. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  656. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  657. totum posse extra corpus durare genique.
  658. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  659. confiteare animam distractam in corpore toto.
  660. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  661. consentire putare et fungi mutua posse
  662. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  663. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  664. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  665. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  666. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  667. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  668. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  669. dissociare intus partis, ut materiai
  670. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  671. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  672. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  673. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  674. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  675. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  676. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  677. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  678. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  679. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  680. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  681. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  682. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  683. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  684. ---
  685. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  686. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  687. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  688. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  689. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  690. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  691. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  692. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  693. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  694. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  695. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  696. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  697. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  698. omnibus humanis esset terraque marique,
  699. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  700. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  701. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  702. accidere omnino poterit sensumque movere,
  703. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  704. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  705. distractast animi natura animaeque potestas,
  706. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  707. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  708. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  709. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  710. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  711. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  712. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  713. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  714. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  715. nam cum respicias inmensi temporis omne
  716. praeteritum spatium, tum motus materiai
  717. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  718. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  719. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  720. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  721. inter enim iectast vitai pausa vageque
  722. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  723. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  724. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  725. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  726. illum cui possint incommoda conciliari,
  727. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  728. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  729. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  730. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  731. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  732. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  733. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  734. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  735. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  736. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  737. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  738. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  739. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  740. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  741. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  742. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  743. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  744. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  745. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  746. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  747. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  748. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  749. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  750. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  751. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  752. aut in melle situm suffocari atque rigere
  753. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  754. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  755. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  756. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  757. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  758. non poteris factis florentibus esse tuisque
  759. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  760. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  761. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  762. iam desiderium rerum super insidet una.'
  763. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  764. dissoluant animi magno se angore metuque.
  765. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  766. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  767. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  768. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  769. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  770. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  771. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  772. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  773. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  774. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  775. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  776. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  777. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  778. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  779. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  780. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  781. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  782. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  783. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  784. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  785. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  786. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  787. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  788. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  789. maior enim turbae disiectus materiai
  790. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  791. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  792. Denique si vocem rerum natura repente.
  793. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  794. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  795. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  796. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  797. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  798. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  799. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  800. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  801. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  802. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  803. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  804. non potius vitae finem facis atque laboris?
  805. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  806. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  807. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  808. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  809. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  810. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  811. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  812. naturam et veram verbis exponere causam?
  813. grandior hic vero si iam seniorque queratur