De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  2. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  3. cetera pars animae per totum dissita corpus
  4. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  5. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  6. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  7. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  8. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  9. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  10. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  11. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  12. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  13. consentire animam totam per membra videmus
  14. sudoresque ita palloremque existere toto
  15. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  16. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  17. denique concidere ex animi terrore videmus
  18. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  19. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  20. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  21. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  22. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  23. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  24. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  25. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  26. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  27. corporea natura animum constare animamque?
  28. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  29. consentire animum nobis in corpore cernis.
  30. si minus offendit vitam vis horrida teli
  31. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  32. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  33. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  34. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  35. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  36. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  37. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  38. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  39. principio esse aio persuptilem atque minutis
  40. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  41. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  42. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  43. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  44. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  45. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  46. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  47. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  48. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  49. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  50. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  51. at contra mellis constantior est natura
  52. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  53. haeret enim inter se magis omnis materiai
  54. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  55. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  56. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  57. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  58. at contra lapidum coniectum spicarumque
  59. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  60. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  61. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  62. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  63. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  64. mobilis egregie, perquam constare necessest
  65. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  66. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  67. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  68. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  69. quam tenui constet textura quamque loco se
  70. contineat parvo, si possit conglomerari,
  71. quod simul atque hominem leti secura quies est
  72. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  73. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  74. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  75. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  76. ergo animam totam perparvis esse necessest
  77. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  78. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  79. extima membrorum circumcaesura tamen se
  80. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  81. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  82. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  83. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  84. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  85. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  86. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  87. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  88. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  89. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  90. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  91. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  92. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  93. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  94. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  95. rara quod eius enim constat natura, necessest
  96. inter eum primordia multa moveri.
  97. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  98. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  99. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  100. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  101. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  102. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  103. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  104. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  105. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  106. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  107. inde calor motus et venti caeca potestas
  108. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  109. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  110. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  111. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  112. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  113. permanare malum, quin omnia perturbentur
  114. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  115. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  116. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  117. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  118. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  119. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  120. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  121. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  122. inter enim cursant primordia principiorum
  123. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  124. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  125. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  126. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  127. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  128. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  129. sic calor atque et venti caeca potestas
  130. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  131. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  132. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  133. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  134. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  135. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  136. quod genus in nostris membris et corpore toto
  137. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  138. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  139. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  140. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  141. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  142. consimili ratione necessest ventus et
  143. et calor inter se vigeant commixta per artus
  144. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  145. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  146. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  147. interemant sensum diductaque solvant.
  148. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  149. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  150. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  151. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  152. est etiam quoque pacati status ille,
  153. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  154. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  155. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  156. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  157. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  158. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  159. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  160. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  161. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  162. at natura boum placido magis vivit
  163. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  164. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  165. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  166. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  167. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  168. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  169. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  170. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  171. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  172. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  173. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  174. inque aliis rebus multis differre necessest