De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  2. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  3. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  4. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  5. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  6. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  7. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  8. idque situm media regione in pectoris haeret.
  9. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  10. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  11. cetera pars animae per totum dissita corpus
  12. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  13. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  14. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  15. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  16. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  17. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  18. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  19. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  20. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  21. consentire animam totam per membra videmus
  22. sudoresque ita palloremque existere toto
  23. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  24. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  25. denique concidere ex animi terrore videmus
  26. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  27. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  28. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  29. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  30. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  31. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  32. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  33. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  34. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  35. corporea natura animum constare animamque?
  36. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  37. consentire animum nobis in corpore cernis.
  38. si minus offendit vitam vis horrida teli
  39. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  40. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  41. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  42. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  43. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  44. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  45. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  46. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  47. principio esse aio persuptilem atque minutis
  48. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  49. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  50. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  51. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  52. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  53. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  54. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  55. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  56. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  57. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  58. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  59. at contra mellis constantior est natura
  60. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  61. haeret enim inter se magis omnis materiai
  62. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  63. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  64. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  65. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  66. at contra lapidum coniectum spicarumque
  67. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  68. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  69. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  70. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  71. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  72. mobilis egregie, perquam constare necessest
  73. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  74. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  75. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  76. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  77. quam tenui constet textura quamque loco se
  78. contineat parvo, si possit conglomerari,
  79. quod simul atque hominem leti secura quies est
  80. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  81. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  82. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  83. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  84. ergo animam totam perparvis esse necessest
  85. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  86. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  87. extima membrorum circumcaesura tamen se
  88. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  89. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  90. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  91. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  92. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  93. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  94. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  95. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  96. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque