De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  2. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  3. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  4. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  5. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  6. principio fit uti detracto corpore multo
  7. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  8. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  9. diffugere forasque per os est editus ,
  10. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  11. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  12. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  13. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  14. semina, curare in membris ut vita moretur.
  15. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  16. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  17. quapropter quoniam est animi natura reperta
  18. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  19. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  20. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  21. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  22. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  23. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  24. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  25. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  26. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  27. idque situm media regione in pectoris haeret.
  28. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  29. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  30. cetera pars animae per totum dissita corpus
  31. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  32. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  33. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  34. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  35. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  36. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  37. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  38. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  39. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  40. consentire animam totam per membra videmus
  41. sudoresque ita palloremque existere toto
  42. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  43. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  44. denique concidere ex animi terrore videmus
  45. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  46. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  47. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  48. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  49. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  50. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  51. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  52. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  53. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  54. corporea natura animum constare animamque?
  55. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  56. consentire animum nobis in corpore cernis.
  57. si minus offendit vitam vis horrida teli
  58. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  59. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  60. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  61. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  62. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  63. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  64. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  65. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  66. principio esse aio persuptilem atque minutis
  67. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  68. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  69. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  70. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  71. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  72. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  73. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  74. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  75. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  76. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  77. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  78. at contra mellis constantior est natura
  79. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  80. haeret enim inter se magis omnis materiai
  81. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  82. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  83. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  84. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  85. at contra lapidum coniectum spicarumque
  86. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  87. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  88. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  89. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  90. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  91. mobilis egregie, perquam constare necessest
  92. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  93. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  94. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  95. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  96. quam tenui constet textura quamque loco se
  97. contineat parvo, si possit conglomerari,
  98. quod simul atque hominem leti secura quies est
  99. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  100. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  101. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  102. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  103. ergo animam totam perparvis esse necessest
  104. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  105. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  106. extima membrorum circumcaesura tamen se
  107. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  108. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  109. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  110. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  111. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  112. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  113. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  114. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  115. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  116. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  117. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  118. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  119. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  120. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  121. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  122. rara quod eius enim constat natura, necessest
  123. inter eum primordia multa moveri.
  124. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  125. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  126. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  127. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  128. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  129. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  130. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  131. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  132. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  133. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  134. inde calor motus et venti caeca potestas
  135. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  136. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  137. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  138. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  139. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  140. permanare malum, quin omnia perturbentur
  141. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  142. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  143. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  144. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  145. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  146. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  147. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  148. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  149. inter enim cursant primordia principiorum
  150. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  151. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  152. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  153. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  154. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  155. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  156. sic calor atque et venti caeca potestas
  157. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  158. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  159. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  160. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  161. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  162. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  163. quod genus in nostris membris et corpore toto
  164. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  165. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  166. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  167. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  168. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  169. consimili ratione necessest ventus et
  170. et calor inter se vigeant commixta per artus
  171. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  172. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  173. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  174. interemant sensum diductaque solvant.
  175. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  176. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  177. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  178. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  179. est etiam quoque pacati status ille,
  180. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  181. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  182. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  183. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  184. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  185. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  186. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  187. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  188. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  189. at natura boum placido magis vivit
  190. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  191. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  192. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  193. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  194. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  195. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  196. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  197. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  198. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  199. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  200. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  201. inque aliis rebus multis differre necessest
  202. naturas hominum varias moresque sequacis;
  203. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  204. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  205. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  206. illud in his rebus video firmare potesse,
  207. usque adeo naturarum vestigia linqui
  208. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  209. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  210. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  211. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  212. nam communibus inter se radicibus haerent
  213. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  214. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  215. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  216. sic animi atque animae naturam corpore toto
  217. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  218. inplexis ita principiis ab origine prima
  219. inter se fiunt consorti praedita vita,