De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut etiam properans urbem petit atque revisit.
  2. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
  3. effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
  4. propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
  5. quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
  6. naturam primum studeat cognoscere rerum,
  7. temporis aeterni quoniam, non unius horae,
  8. ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
  9. aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
  10. Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis
  11. quae mala nos subigit vitai tanta cupido?
  12. certe equidem finis vitae mortalibus adstat
  13. nec devitari letum pote, quin obeamus.
  14. praeterea versamur ibidem atque insumus usque
  15. nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;
  16. sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur
  17. cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus
  18. et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.
  19. posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas,
  20. quidve ferat nobis casus quive exitus instet.
  21. nec prorsum vitam ducendo demimus hilum
  22. tempore de mortis nec delibare valemus,
  23. quo minus esse diu possimus forte perempti.
  24. proinde licet quod vis vivendo condere saecla,
  25. mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit,
  26. nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno
  27. lumine qui finem vitai fecit, et ille,
  28. mensibus atque annis qui multis occidit ante.
  1. Avia Pieridum peragro loca nullius ante
  2. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  3. atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
  4. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  5. unde prius nulli velarint tempora musae;
  6. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  7. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  8. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  9. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  10. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  11. nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
  12. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  13. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  14. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  15. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  16. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  17. sed potius tali facto recreata valescat,
  18. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  19. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  20. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  21. carmine Pierio rationem exponere nostram
  22. et quasi musaeo dulci contingere melle;
  23. si tibi forte animum tali ratione tenere
  24. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  25. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  26. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  27. qualia sint et quam variis distantia formis
  28. sponte sua volitent aeterno percita motu
  29. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  30. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  31. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  32. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  33. atque animi quoniam docui natura quid esset
  34. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  35. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  36. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  37. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  38. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  39. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  40. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  41. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  42. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  43. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  44. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  45. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  46. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  47. effugere aut umbras inter vivos volitare
  48. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  49. cum corpus simul atque animi natura perempta
  50. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  51. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  52. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  53. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  54. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  55. corpora res multae, partim diffusa solute,
  56. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  57. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  58. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  59. et vituli cum membranas de corpore summo
  60. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  61. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  62. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  63. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  64. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  65. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  66. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  67. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  68. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  69. quo fuerint et formai servare figuram,
  70. et multo citius, quanto minus indupediri
  71. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  72. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  73. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  74. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  75. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  76. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  77. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  78. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  79. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  80. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  81. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  82. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  83. omnia conrident correpta luce diei.
  84. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  85. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  86. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  87. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  88. quae volgo volitant subtili praedita filo
  89. nec singillatim possunt secreta videri.
  90. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  91. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  92. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  93. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  94. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  95. at contra tenuis summi membrana coloris
  96. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  97. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  98. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  99. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  100. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  101. exin imaginibus missis consistere eorum.
  102. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  103. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  104. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  105. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  106. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  107. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  108. nec ratione alia servari posse videntur,
  109. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  110. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  111. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  112. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  113. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  114. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  115. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  116. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  117. tertia pars nulla possit ratione videri.
  118. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  119. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  120. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  121. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  122. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  123. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  124. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  125. habrotonique graves et tristia centaurea,
  126. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  127. ---
  128. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  129. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  130. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  131. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  132. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  133. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  134. quae multis formata modis sublime feruntur,
  135. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  136. cernimus et mundi speciem violare serenam
  137. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  138. ora volare videntur et umbram ducere late,
  139. inter dum magni montes avolsaque saxa
  140. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  141. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  142. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  143. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  144. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  145. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  146. ---
  147. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  148. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  149. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  150. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  151. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  152. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  153. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  154. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  155. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  156. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  157. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  158. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  159. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  160. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  161. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  162. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  163. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  164. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  165. sic ab rebus item simili ratione necessest
  166. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  167. multa modis multis in cunctas undique partis;
  168. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  169. res ibi respondent simili forma atque colore.
  170. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  171. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  172. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  173. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  174. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  175. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  176. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  177. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  178. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  179. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  180. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  181. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  182. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  183. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  184. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  185. Principio persaepe levis res atque minutis
  186. corporibus factas celeris licet esse videre.
  187. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  188. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  189. quae quasi cuduntur perque intervallum
  190. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  191. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  192. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  193. qua propter simulacra pari ratione necessest
  194. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  195. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  196. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  197. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  198. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  199. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  200. et quasi permanare per intervallum.
  201. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  202. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  203. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  204. per totum caeli spatium diffundere sese
  205. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  206. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  207. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  208. quone vides citius debere et longius ire
  209. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  210. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  211. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  212. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  213. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  214. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  215. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  216. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  217. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  218. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  219. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  220. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  221. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  222. aequoris, exesor moerorum litora circum,