De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  2. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  3. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  4. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  5. sed metus in vita poenarum pro male factis
  6. est insignibus insignis scelerisque luela,
  7. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  8. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  9. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  10. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  11. nec videt interea qui terminus esse malorum
  12. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  13. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  14. hic Acherusia fit stultorum denique vita.