De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  2. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  3. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  4. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  5. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  6. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  7. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  8. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  9. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  10. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  11. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  12. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  13. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  14. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  15. umoris guttas mater cum terra recepit,
  16. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  17. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  18. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  19. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  20. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  21. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  22. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  23. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  24. nec sic interemit mors res ut materiai
  25. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  26. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  27. res ut convertant formas mutentque colores
  28. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  29. ut noscas referre earum primordia rerum
  30. cum quibus et quali positura contineantur
  31. et quos inter se dent motus accipiantque,
  32. neve putes aeterna penes residere potesse
  33. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  34. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  35. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  36. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  37. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  38. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  39. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  40. consimilis; verum positura discrepitant res.
  41. sic ipsis in rebus item iam materiai
  42. intervalla vias conexus pondera plagas
  43. concursus motus ordo positura figurae
  44. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  45. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  46. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  47. accedere et nova se species ostendere rerum.
  48. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  49. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  50. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  51. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  52. principio caeli clarum purumque colorem
  53. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  54. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  55. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  56. ex improviso si sint obiecta repente,
  57. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  58. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  59. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  60. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  61. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  62. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  63. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  64. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  65. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  66. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  67. infinita foris haec extra moenia mundi,
  68. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  69. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  70. Principio nobis in cunctas undique partis
  71. et latere ex utroque supra supterque per omne
  72. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  73. vociferatur, et elucet natura profundi.
  74. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  75. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  76. seminaque innumero numero summaque profunda
  77. multimodis volitent aeterno percita motu,
  78. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  79. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  80. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  81. sponte sua forte offensando semina rerum
  82. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  83. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  84. magnarum rerum fierent exordia semper,
  85. terrai maris et caeli generisque animantum.
  86. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  87. esse alios alibi congressus materiai,
  88. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  89. Praeterea cum materies est multa parata,
  90. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  91. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  92. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  93. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  94. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  95. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  96. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  97. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  98. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  99. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  100. unica quae gignatur et unica solaque crescat,