De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  2. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  3. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  4. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  5. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  6. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  7. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  8. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  9. scire licet nullo primordia posse dolore
  10. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  11. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  12. corporibus, quorum motus novitate laborent
  13. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  14. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  15. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  16. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  17. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  18. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  19. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  20. multaque de rerum mixtura dicere callent
  21. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  22. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  23. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  24. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  25. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  26. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  27. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  28. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  29. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  30. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  31. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  32. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  33. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  34. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  35. umoris guttas mater cum terra recepit,
  36. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  37. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  38. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  39. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  40. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  41. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  42. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  43. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  44. nec sic interemit mors res ut materiai
  45. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  46. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  47. res ut convertant formas mutentque colores
  48. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  49. ut noscas referre earum primordia rerum
  50. cum quibus et quali positura contineantur
  51. et quos inter se dent motus accipiantque,
  52. neve putes aeterna penes residere potesse
  53. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  54. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  55. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  56. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  57. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  58. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  59. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  60. consimilis; verum positura discrepitant res.
  61. sic ipsis in rebus item iam materiai
  62. intervalla vias conexus pondera plagas
  63. concursus motus ordo positura figurae
  64. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  65. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  66. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  67. accedere et nova se species ostendere rerum.
  68. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  69. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  70. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  71. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  72. principio caeli clarum purumque colorem
  73. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  74. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  75. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  76. ex improviso si sint obiecta repente,
  77. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  78. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  79. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  80. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  81. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  82. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  83. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  84. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  85. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  86. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  87. infinita foris haec extra moenia mundi,
  88. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  89. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  90. Principio nobis in cunctas undique partis
  91. et latere ex utroque supra supterque per omne
  92. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  93. vociferatur, et elucet natura profundi.
  94. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  95. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  96. seminaque innumero numero summaque profunda
  97. multimodis volitent aeterno percita motu,
  98. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  99. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  100. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  101. sponte sua forte offensando semina rerum
  102. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  103. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  104. magnarum rerum fierent exordia semper,
  105. terrai maris et caeli generisque animantum.
  106. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  107. esse alios alibi congressus materiai,
  108. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  109. Praeterea cum materies est multa parata,
  110. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  111. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  112. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  113. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  114. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  115. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  116. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  117. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  118. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  119. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  120. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  121. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  122. sint genere. in primis animalibus indice mente
  123. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  124. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  125. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  126. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  127. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  128. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  129. quando quidem vitae depactus terminus alte
  130. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  131. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  132. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  133. libera continuo, dominis privata superbis,
  134. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  135. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  136. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  137. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  138. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  139. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  140. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  141. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  142. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  143. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  144. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  145. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  146. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  147. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  148. primigenum maris et terrae solisque coortum
  149. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  150. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  151. unde mare et terrae possent augescere et unde
  152. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  153. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  154. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  155. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  156. umor ad umorem, terreno corpore terra
  157. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  158. donique ad extremum crescendi perfica finem
  159. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  160. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra