De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  2. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  3. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  4. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  5. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  6. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  7. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  8. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  9. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  10. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  11. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  12. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  13. scire licet nullo primordia posse dolore
  14. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  15. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  16. corporibus, quorum motus novitate laborent
  17. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  18. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  19. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  20. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,