De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  2. aere fluminibus terris terraque creatis,
  3. nec congressa modo vitalis convenientes
  4. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  5. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  6. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  7. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  8. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  9. dissoluuntur enim positurae principiorum
  10. et penitus motus vitales inpediuntur,
  11. donec materies omnis concussa per artus
  12. vitalis animae nodos a corpore solvit
  13. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  14. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  15. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  16. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  17. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  18. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  19. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  20. et quasi iam leti dominantem in corpore motum